Apian, Petrus, Cosmographia

Page concordance

< >
Scan Original
111 Fo.53.
112
113 Fo.54.
114
115 Fo.55.
116
117 Fo.56.
118
119 Fo.57.
120
121 Fo.58.
122
123 Fo.59.
124
125 Fo.60
126
127 Fo.61
128
129 Fo.62.
130
131 Fo.63.
132
133 Fo.64.
134
135 Fo.65.
136
137
138
139
140
< >
page |< < (Fo.53.) of 140 > >|
111Fo.53.RVM DESCRIPTIO. quaero in charta incepta lineã Bruxellae, in qua pono punctũ distans
ab Antuerpia quantum mihi placet, ex hoc iterum puncto duco cir-
culum, quem seco primum per meridianum distantem a Meridiano
Antuerpiensi, ut solent parallelae lineae:
simili modo divido eum in
360.
gradus, adscriptis quatuor plagis mundi, ut iam ante cum Ant-
uerpia egi.
Demum ex centro, quod iam Bruxellam significat, duco
lineas positionum locorum praesciptorum, adiiciendo regulam cen-
tro &
gradibus inuentis. Ubi igitur nunc fit intersectio lineae Lova-
nii cum priori quae ex Antuerpia ducitur, ibi est locus Lovanii.
Atque
haud aliter inuenies omnium locorum puncta.
Si vero contingat
(ut nonnunꝗ̃ usu venit) quod utraque vice locus quispiam venerit
in medio inter duo loca principalia, sive primum nota, tunc necesse
est tertia vice hunc locum ex transuerso aspicere.
Atque hoc modo
non opus erit omnia provinciae deſcribẽdæ loca peragrare, sed tan-
tum videre:
fluviorum vero & littorum facile descriptis oppidis &
vicis secundum suas hinc distantias, ortus &
exitus habebuntur.
¶ Figura praecedens haec demonstrat ad oculum.
HAE C igitur descriptio & facilis est, & altero modo qui
per distantias operatur, certior:
nam illae distantiae fere
incertae sunt, cum ob viarum atq;
itinerum flexionem &
ambitum, tum ob miliarium inaequalitatem:
quẽ tamen
modũ paulo pòſt deſcribemꝰ, &
facilem etiã reddemus. Nunc autem
si post deſcriptã hac ratione chartam placet in certas dimetiri distan
tias, (quod tamẽ mirũ videri possit, quũ hic nulla distantiae habita sit
ratio) inquire aliquorũ duorũ locorũ diſtantiã, aut per profectionẽ,
aut certius per modum quem postea docebimus.
Ut verbi gratia. Vi-
deo inter Antuerpiam &
Mechliniam. 4. esse miliaria parua. Quare
spacium inter Antuerpiam &
Mechiliniã in charta divido per 4. Et
per has divisiones potes dimetiri omnia loca in charta deſ@ripta.
¶ DE PINGENDA CHARTA, COGNI-
ta sola distantia locorum. # Cap. 11.
QVemadmodũ in praeeedenti Cap. oportuit uni-
uscuiusq;
loci duas habere lineas positionis, ita
hic cuiusq;
loci a duobus aliis locis, distantias re-
ctas res ipsa requirit.
Datis igitur his, facile ipsa
loca in chartam redigemus.
Primum enim faci-
emus scalam miliarium ad libitum, scilicet divi-
dendo unam lineam quae habeat longitudinem
chartae describendae, in tot miliaria quot regio describenda fere ha-
bet.
Deinde ponantur prima duo oppida aut loca secundum suam
distantiam ad libitum.
Pro tertio vero necesse erit cognoscere di-
stantiam ab utroque posito.
Capta enim intra circinum ex scala di-
stantia tertii ab uno positorum, mittatur pes circini in locum

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index