Apian, Petrus, Cosmographia

Page concordance

< >
Scan Original
91 Fo.43
92
93 Fo.44.
94
95 Fo.45.
96
97 Fo.46.
98
99 Fo.47.
100
101 Fo.48.
102
103 Fo.49
104
105 Fo.50.
106
107 Fo.51
108
109 Fo.52.
110
111 Fo.53.
112
113 Fo.54.
114
115 Fo.55.
116
117 Fo.56.
118
119 Fo.57.
120
< >
page |< < (Fo.54.) of 140 > >|
113Fo.54.RVM DESCRIPTIO.
DE INVENIENDA VERA DISTAN
tia loci visi quantumcunq{ve} etiam distet. Cap. III.
SUperiori capite diximus, quomodo per distan-
tias locorum describenda sit charta.
Verũ quũ
omnino rectae distantiae cognitione ad eam rem
opus sit, videtur mihi opportunũ, si quid de hac
arte habeã, nũc adducere.
Visa igitur turri alicu
ius Oppidi, si diſtantiã eius a te libet inuenire,
potes primũ absq;
aliquo fere instrumento Ma
thematico hoc efficere.
Elige igitur tibi campũ
aliquem latũ, in quo possis huc &
illuc ire & redire. Et quãuis non
fuerit planus, nõ adeo refert.
Accede primum ad turrim ex tuo lo-
co ad ſpaciũ notũ, scilicet ad pedes.
100. vel. 200. & posito ibi signo
aliquo erecto, quod facile a longe videri possit, recede ab eo in vtrũ
uis latus etiam ad certã diſtantiã, scilicet.
50. vel. 100. pedũ, atq; hoc
ſe@undum rectum angulum a primo puncto, &
iterum in tali loco
pone signum aliquod erectum.
Quo facto redi ad primũ signum,
atq;
ab eo retrogredere ad certam etiam diſtantiã, quãtum scilicet
placet, ea ratione, ut ubi desistas, signum primũ sit directe intra vi-
sum tuum &
turrim visam, ibi´q; posito signo tertio, diverte hinc
secundum rectum angulum in latus (ut prius) eo usq;
, quo signum
secundum sit inter visum tuum &
turrim mensurandam Iam in ve
stiga aut per pedes, aut aliquod aliud genus mensurae, diſtantiã pri
mi signi a ſecũdo, quae vocetur distantia prima.
Item diſtantiã tertii
a primo, quae sit secunda:
demum interstitium tertii a quarto, quod
sit tertia distantia.
Subduc igitur primam a tertia, residuum sit di-
uisor, postea multiplica tertiam distantiam per secundam, produ-
ctum divide per divisorem, quod ex partitione huiusmodi prove-
nerit, ostendet distantiam a signo tertio usq;
ad turrim rectiſſimã.
Pro cuius declaratione vide sequentem figuram, ibi a, turris est me
tienda.
b. signum primum: c, signum secundum distans orthogona
liter a primo per.
30. pedes: d, tertium signum distans in recta linea
retrorsum.
40. pedes: e, quartum signum in latus recedens & in re-
cta linea ipsius signi secundi cum turri, distans a tertio 36.
pedibus,
Subduco.
30. de. 36. restant. 6. post haec duco in inuicẽ. 40. & . 36. fiunt
1440.
productum hoc divido per 6. fiunt 240. pedes, quae est distan-
tia inter d, &
a, turrim.
Huius rei demonstrationem si quis requirat Mathematicam, me
adeat nam in promptu habeo, quamuis hic nõ adiiciam, neq;
enim
locus hic demonstrationem, sed in structionem expostulat.
¶ Cap. IIII. Docet idem per scalam Hypsome-
tram aut Geometricam inuenire.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index