Apian, Petrus, Cosmographia

Table of figures

< >
< >
page |< < of 140 > >|
116REGIONVM ET LOCO. sum, ita ut dimetiens sive linea meridiana inſtrumẽti vergat ad c, nul
la scilicet habita coeli aut plagarum ratione.
deinde video, voluendo
indicem, angulos positionum ipsius a, &
b, & simul versus e, ubi erit
statio mea secunda.
Sint autẽ inter c, & a, 20. gra. item c, & b. 40. Item
a linea c, d, ad, e.
110. gra. Describo ergo in tabella plana circulum, cu-
ius centrum sit d, dimetiens c, d:
hunc divido in. 360. partes (ut solet)
&
deinde numero ex c, d. 20. grad. per quos duco lineam d, f. respon-
det autem, f, ipsi a.
Item computo ex c, d, versus eandem partem. 40.
grad. pro ipso, b, duco´que lineam, d, g. Postremo numero. 110. gra. pro
secunda statione, per quos describo lineam, d, h.
In hac linea pono a-
liud centrum distans a priori quantum libet, quod sit, e.
hinc describo
circulum ex, e.
quẽ divido in. 360. gra. incipiens a linea d, e, k. Dimissa
nunc statione priori signata, pergo in latus, secundum lineam visam
prius, ad.
300. pedes, atque hic iterum figo instrumentum, ita ut dime
tiens ipsius respiciat signum stationis prioris, deinde respicio ipsum
50[Figure 50]

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index