Apian, Petrus, Cosmographia

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (Fo.56.) of 140 > >|
117Fo.56.RVM DESCRIPTIO. c, quod declinat a linea media. 40. grad. ipsum, a. 60. demum b 75. Nu
mero igitur hos gradus in circulo secundo in plano descripto ex, e,
centro:
& per eos duco ex, e, lineas, quae secabunt priores. Notandum
igitur est, quae lineae sint eiusdem loci, nam ubi se mutuo secant, ibi
est punctus eius loci.
Divido nunc per circinum lineam, d, e. in. 10.
partes, per quas dimetior distantias inter duas quasque sectiones sive
puncta locorum, &
quot de huiusmodi partibus continent, multi-
plico per.
300. productum rursus divido per. 10. & apparet mihi ta-
lium duorum locorum vera distantia.
Ut quoniã inter ipsum, a, & c,
sunt.
6. partes huiusinodi, dico per regulam proportionum. 10. dant
300.
quantum dant. 6. facit 180. quae est diſtãtia recta inter, a, c. Eadẽ
ratione licet scire distantias d.
c. | d. a. | d. b. | a. b. | c. b. | e. c. | e. a. & e. g. |
Atq;
hic est tertius modus describendi regiones longe omniũ facil-
limus, quia tantum opus est circulo diviso in 360.
partes cum indice.
Neque alicuius alterius rei, nempe Compassus, Meridiei, Latitudinis
Longitutinis aut distantiae regionũ usus aut opera requiritur.
Prae-
terea adeo certus est, ut in regione.
50. aut. 60. aut. 100. etiã miliarium
Germanicorum nullam quiſquã percepturus sit erroris notã.
Obser
uandum aũt, ut singula regionis loca bis in conspectum veniant, sem
per´que dum alio te confers, inſtrumẽti diameter ad locum dirigatur
quẽ antea perlustrasti, aut quẽ velis mox accedere.
Sic´q; singulas ur-
bes, vicos, pagos, turres, domos, alia´que inscribere (si libet) poteris.

Quemadmodum nos in praecedenti figura depinximus ob oculos.
¶ QUARTUS MODUS PER DISTAN-
tiam & angulum positionis. CAP. VI.
HIc modus omnino etiam facilis est, nisi qaod dua-
rum rerum cognitione sit opus.
Q@ibus per prae-
cedentia cognitis, ponatur primus locus in char-
ta secundum rei exigentiam, hoc est, si sit medius
regionis, ponatur in medio chartae:
sin aliter, ſe-
cundũ hoc statuatur.
Ex hoc igitur centro descii-
batur circulus divisus in.
360. gradus positionum,
quo facto ducantur lineae positionum circumiacentium locorũ ex
centro, quemadmodum paulo ante exposuimus.
Post haec describa-
tur scala miliarium pro magnitudine chartae &
regionis describendae.
Ex hac scala capiatur cuiusque loci distantia, & posito uno pede cir-
cini in centro, altero fiat punctũ pro tali loco.
Si nunc libet pergere,
Accede vnũ locorũ prius descriptorum, atq;
inde rursus accipe alio-
rum angulos poſitionũ &
distantias. Et alio circulo in charta descri-
pto circa punctũ huius loci, describe diametrũ eius, qui quidẽ respon
det Austro &
Aquiloni, ita ut sit parallela diametro prioris, aut ea-
dem continua, si sit in eadẽ linea meridiana:
deinde circulo diviso ut
prius, age cũ lineis poſitionũ &
distantiis circũiacentiũ, ut iam

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index