Apian, Petrus, Cosmographia

Page concordance

< >
Scan Original
111 Fo.53.
112
113 Fo.54.
114
115 Fo.55.
116
117 Fo.56.
118
119 Fo.57.
120
121 Fo.58.
122
123 Fo.59.
124
125 Fo.60
126
127 Fo.61
128
129 Fo.62.
130
131 Fo.63.
132
133 Fo.64.
134
135 Fo.65.
136
137
138
139
140
< >
page |< < (Fo.57.) of 140 > >|
119Fo.57.RVM DESCRITIO.
DE LONGITV DINIS DIFFEREN-
tia cognoscenda ex latitudinis differentia &
recta distantia. Cap. VII.
QUoniam latitudinũ inuentio facillima est, lon
gitudinum vero difficillima, placuit hunc mo
dum pro Cosmographiae studiosis ad calcẽ li-
bri ſubiũgere.
Subducta ergo latitudine unius
loci ex latitudine alterius, reſidnũ vocatur dif
ferentia latitudinis.
Hanc duc in. 15. miliaria
Germanica, ad quae etiã debes reducere distan
tiam vera locoru, dando singulis miliaribus.
4000 passuum. Veram
igitur distantiam sic acceptã, multiplica in se quadrate.
Similiter
miliaria quae ex differentia latitudinis prouenerãt.
Quadratũ hoc
differẽtiæ latitudin is aufer ex quadrato verae diſtãtię, restabit qua
dratum miliarium reſpondentiũ differentiae longitudinis quaesi-
tae.
Quaere ergo radicem quadratam illius residui, habebis miliaria,
quae si dividas per numerum miliarium reſpondentiũ uni grad vi
longitudinis in latitudine media, prodibit longitudinis differẽtia
quaesita.
Numerum vero miliariũ respondentium uni gradui lon-
g@tudinis in latitudine media, disces ex.
13. Cap. primae partis Apia
ni, exemplo secundo, ubi de longitudine differentibus locis agitur.
¶ Exempli gratia.
LOvanium habet latitu. 50. gra. 58. mi. Gandauũ Flan-
driae oppidũ lati.
51. gra. 24. mi. Differẽtia est. 26. minu-
torũ, quae multiplico per.
15. mil. exeũt. 390. minuta mi
liariũ.
Atq; ut operatio certior sit, & turbatione careat,
reduco omnia alia similiter ad minuta:
Nempe distan
tiam verã quae est.
14. miliarium, quae efficiunt. 840. mi Multiplico
nunc veram hanc distantiam in se quadrate, exeũt.
705600. Praete-
rea miliaria differẽtię latitudinis sive minuta duco in se, hoc est.
390
in.
390. prodeũt. 152100 secundum hoc quadratum aufero ex prio
ri, restant.
553500. quadratũ scilicet differẽtiæ longitudinis. Quae-
ro ergo radicem ipsius, ut in arithmeticis docetur, ea est.
744 minu
ta miliarium respondentia differentiae longitudinis ignotae Quam
ut eliciam, quaero quot miliaria respondeant uni gradui longitudi
nis in latitudine media, sicuti docetur.
13. Cap. iam dicto. Ex tabu-
la illic posira colligo.
9. miliaria. 24. min. vel (quoniam omnia sunt
in minutis posita).
564 minuta. Divido tandem. 744. per. 564. pro-
uenit unus gradus, &
restant. 180. quae multiplico per. 60. exurgũt
10800 quae rursus divido per.
564. tandem exurgunt. 20. fere min.
Summatim ergo dico, differentiam longitudinis inter Lovanium
&
Gandavum 1. gra. 20. mi. fere. Sed hic opus esse video regulis Di-
uisionis Physicae, quae sequuntur.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index