Apian, Petrus, Cosmographia

Page concordance

< >
Scan Original
101 Fo.48.
102
103 Fo.49
104
105 Fo.50.
106
107 Fo.51
108
109 Fo.52.
110
111 Fo.53.
112
113 Fo.54.
114
115 Fo.55.
116
117 Fo.56.
118
119 Fo.57.
120
121 Fo.58.
122
123 Fo.59.
124
125 Fo.60
126
127 Fo.61
128
129 Fo.62.
130
< >
page |< < of 140 > >|
120REG. ET LOCO. DESCRI.11
# Integra per integra, proveniunt integra.
# Integra per minuta, fit numerus cuiꝰ unitas valet. 60 \\ integra, ergo multiplica eũ per. 60. fiunt integra.
# Minuta per minuta, proveniunt integra.
# Minuta per integra, proveniunt minuta.
Si divido # Minuta per secunda, provenit numerus quem mul- \\ tiplica per. 60. erunt integra.
# Secunda per integra, proveniunt secunda.
# Secunda per minuta, proueniũt minuta.
# Secunda per secunda, proveniunt integra.
# Simili modo de aliis minutis.
¶ Quae vero hic ex Tabulis sinuum adduci possent, consulto
praetermitto, quod ad inſtitutã Cosmographiae methodũ nõ
videantur pertinere, sed altioris esse consider ationis.
SEd quorsum (inquiet aliquis) pertinet cognitio huius
differentiae longitudinis?
Hac cognita, discetur lon-
gitudo alicuius loci ignota, módò alterius sit nota.
Si
enim differentiã hanc adiicias, vel adimas longitudini
notae, prodibit longitudo vera prius incognita.
Di-
co autem adiicias vel adimas:
nam si locus, cuius longitudo est in-
cognita, sit occidentalior altero, differentia est adimenda longitu-
dini notae:
econtra adiicienda est, si sit oriẽtalior, tum demum exi-
bit longitudo quaesita.
HAEC sunt fere quae mihi videbãtur nõ incõmodè huic
libello Apiani adiicienda, cum quia eadem est materia,
tum etiã hic meus sine illo, aut illius fine hoc meo im-
perfectus videri potuisset.
Verum hoc vnũ admonuisse
volo, quicquid hic de chartis planis describendis dixi
mus, totum id (si ad minutum usq;
examinari debeat) imperfectũ
esse.
Nun quam enim in plano poterit descriptio fieri regionũ, quae
ex omni parte sit completa, etiam si ipsemet Ptolemaeus redeat,
nam aut longitudo omittetur regionum, aut distantia non servabi
tur, aut situs negligetur, aut etiam duo horum:
ratio est, quod nul-
la sit cognatio sphaerae ad planũ, quemadmodũ nec perfecti &
im
perfecti, aut finiti &
infiniti. Verum quum in provincia. 50. vel. 100
miliariũ hic error nullius momẽti efficiatur, non adeo curandum
est.
Sed si totam Europã quis per hos modos describere velit, com-
modissime hoc &
certissime in sphaerico efficiet corpore, quod,
quum non sit vulgarium, hic missum facio.
Locorum descriptionis Finis.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index