Apian, Petrus, Cosmographia

List of thumbnails

< >
121
121 (Fo.58.)
122
122
123
123 (Fo.59.)
124
124
125
125 (Fo.60)
126
126
127
127 (Fo.61)
128
128
129
129 (Fo.62.)
130
130
< >
page |< < (Fo.59.) of 140 > >|
123Fo.59.
USUS ANNULI
Astronomici per Gem. Frisium.
DECLARATIO PARTIUM.
CAP. 1.
ORbes quatuor omnẽ hunc noſtrũ usum praestant.
Quorum extimus, qui scilicet alios intra hunc ver
tentes amplectitur, Meridiani vices praebet.
Voca
mus autem meridianum circulũ, qui transiens per
mundi verticem utrumq;
, nostrisimminet capiti-
bus, eo quod quum ad illum ex ortu aſcendẽs Sol
peruenerit, mediae diei indiciũ est.
In hoc affixi sunt duo interiores
orbiculi simul, in modũ unius annuli coniuncti, atq;
puncta ea duo
super quibus hi mouẽtur, poli sive vertices a Mathematicis vocan-
tur, alterũ quidem scilicet quod circa fili alligationẽ est Arcticus,
alterum Antarcticus.
Idẽ hic orbis extimus divisus est in. 4. partes.
Una harum.
4. partiũ deinceps in. 90. partes, Nisi fortassis ubi angu
stia nos impediverit, ibi enim.
45. tantum adsignavimus. Sunt au-
tem hì gradus latitudinum sive elevationum poli regionum.
Secun
dus orbiculus, qui cum primo unum constituit complicato annu-
lo aequatorem refert circulum, qui est circulus medii orbis ae quali-
ter distans ab utroq;
polorum mundi. Hic divisus est in. 24. horas ae-
quales incipiẽtes a meridie &
media nocte. Quae vero interiori eius
lateri inscribuntur, menses sunt anni in hebdomadas divisi.
Tertius
orbis cum quarto ita coniunctus est, ut simul unum orbem efficiat,
hic etiam in nonnullis simplex est.
In interiori ergo eius superficie
primum inscripti sunt.
12. anni menses, per quos defertur pinnula,
cum exteriorem horum duorum stilo protudimus.
E regione men-
sium.
12. inscribuntur signa Zodiaci, per quae defertur foramẽ simul
cum pinnula per menses.
Est item una quarta huius pars dissecta in
90.
gradus, asscriptis numeris denis tantum gradibus. Ex aduerso
sunt.
24. partes inaequales, dimensionibus altitudinum & distantia-
rum accommodandae.
Demum in latere duae affixae sunt pinnulae,
ex diametro oppositae, nocturnis horis &
dimensionibus aptae. Ali
qui vero pinnulas habent mobiles.
¶ De usu annuli, primum´que loci Solis inuentione.
CAP. II.
QUum ergo anni horarũ´q; dimẽſio omnis a Sole pendeat,
tum enim annꝰ est, cũ suo cursu Sol orbẽ ſignorũ percur
rerit:
dies vero, cũ ab ortu in eundẽ ortũ remeaverit, ne-
cessaria omnino cognitio motus Solis cẽſetur.
Si igitur
quovis die anni locũ Solis in Zodiaco deprehẽdere libe
at, protũde stilo quovis annulũ tertium, qui intra margines

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index