Apian, Petrus, Cosmographia

Page concordance

< >
Scan Original
121 Fo.58.
122
123 Fo.59.
124
125 Fo.60
126
127 Fo.61
128
129 Fo.62.
130
131 Fo.63.
132
133 Fo.64.
134
135 Fo.65.
136
137
138
139
140
< >
page |< < of 140 > >|
124VSVS ANNVLI movetur, donec pinnula quae intra rimã ſus´q; de´q; devoluitur, ad
mensem &
diẽ mensis propoſitũ ꝗ̃ potest exactisiime collocetur, tú
enim simul &
foramẽ, quod ex aduerso est in signo, cõſtituetur in
quo Sol movetur.
Verũ quũ circa eadẽ puncta bina inscripserimus
signa, binos´q;
menses, haud facile fuerit imperitis obseruare, vtrũ
ſignũ utri debeat attribui mẽſi.
Quare notandũ est, signa esse dupli
cia, Septentrionalia &
australia, aestiva & hyberna. Septẽtrionalia
sunt:
♈ Aries, ♉ Taurus, ♊ Gemini, ♋ Cancer, ♌ Leo, ♍ Virgo.
Atq; singulis horum suus adscribitur mensis, hoc ordine, Martius,
Aprilis, Maius, Iunius, Iulius, Auguſtꝰ.
Reliqua sunt australia signa,
♎ Libra, ♏ Scorpio, ♐ Sagittarius, ♑ Capricornus, ♒ Aquarius,
♓ Pisces.
quorum menses: September, October, November, De-
cember, Ianuarius, Februarius.
Eodẽ modo quo mense, quove die
Sol quoduis signum ingrediatur, perquirendum erit.
Si enim fora-
men perduxeris usq;
ad ſignũ, de quo qnaestio est, pinnula opposita
ad mensem diem´q;
eiusdem (quantũ cõcedit spacii angustia) quo
sol tale signum ingreditur, collocabitur.
Obseruatis rursus mensi-
bus (ut dictum est) suo ordine.
Quibus vero pinnulae sunt mobiles,
his dies mensis promovendus ad notam in margine positam:
tum
altera pinnularum ſignũ indicabit &
gradum. Aut contra pinnu-
la promota ad ſignũ:
nota, diem mẽſi@ indicabit quo Sol tale ſignũ
ingrediatur dato cuilibet mensium suo signo.
¶ Elevationem poli quomodo inuenias. Cap. III.
ANnulus hic quidem noster toti non solum Europae, sed
universo orbi inseruit, obseruata tamen uniuscuiusque
regionis a medio orbe latitudine, sive elevatione poli.
Sed quum hic non omnium regionũ aut locorũ latitu
dinem adscripserimus, id enim ingẽtis esset voluminis, utile visum
fuit artem adscribere, qua quivis eius loci in quo agit, latitudinem
ipse experiatur, quae sic habet:
Permove pinnulam interioris annu
li ad mensem eius´q;
diem quam potes exactissime. Deinde obserua
solem in meridie existentem, &
suspenso annulo ad manum, pone
annulum interiorem, ita ut eius linea quae exteriorem eiusdem su
perficiem mediam secat, circa duodecimã horam annuli ſecũdi col
locetur:
foramen vero versus eam partẽ exterioris sit orbis, in qua
filum alligatur.
Demũ obiecto foramine interioris annuli, Soli, si
radii per eiusdem foramen immissi pinnulã oppoſitã ꝗ̃ exactissime
aſpiciãt, tum demũ filum ipsum quo annulũ suspendis, latitudinẽ
regionis sive poli exaltationẽ certa indicabit ratione.
Atq; ibi per
petuo cũ aut horae diei, aut mundi plagae inuestigandae erunt, filum
alligari debet, donec in aliud veneris Clima, aut in aliã regionẽ ma
gis australem aut arctoam te contuleris.
Ibi enim rursus aut ex ta-
bella hic apposita, aut ex arte praescripta latitudo regionis inqui-
rẽda erit.
Quanuis aũt de meridie tantũmodo mẽtionẽ

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index