Apian, Petrus, Cosmographia

Page concordance

< >
Scan Original
111 Fo.53.
112
113 Fo.54.
114
115 Fo.55.
116
117 Fo.56.
118
119 Fo.57.
120
121 Fo.58.
122
123 Fo.59.
124
125 Fo.60
126
127 Fo.61
128
129 Fo.62.
130
131 Fo.63.
132
133 Fo.64.
134
135 Fo.65.
136
137
138
139
140
< >
page |< < of 140 > >|
126VSVS ANNVLInondumqve mediam elapsam esse diem. Cum vero augetur, Solem
a fastigio declinare arguit, &
tempus esse pomeridianum.
¶ Horae Nocturnae inuestigatio.
CAP. VI.
VErum priusquam id expediamus, habenda est cognitio
stellae cuiusdam erraticae, quae Solis absentis vices sub-
eat, hanc ab Astrologo quopiam ediscat necesse est, qui
alioqui ignarus est.
Nam ex descriptione nuda diffici-
lis cognitio fuerit.
Attamen ne nostro defuisse videamur officio,
talem eius descriptionem accipe:
Stella est primae (ut vocant) ma-
gnitudinis, hoc est, maximae quantitatis inter fixas stellas, distans
ab aequatore quasi partibus.
45. Hircum authores vocant, lucida,
rubicunda, nunquam se submergens sub nostrum Finitorem, cũ Sol
fuerit in.
11 gradu Sagittarii, quod fit septimo Calendarum Decem-
bris, ipsa noctis hora.
12. circa verticem capitis videbitur: quare si
tum a stella polari, quam quivis etiam rusticus cognovit, recta visu
processeris versus meridiem, ipsa primum visui occurrit.
Item si cum
Luna in Geminis constiterit, a Luna versus eandem stellam pola-
rem visu progressus fueris, prima rursus occurret Hirci stella, quam
ubi semel videris per aliarum stellarum situm, necesse est memoriae
cõmendes.
Cognita igitur stella, suspende ex manu annulum, & inte-
riorem orbẽ circumduc, ut superior pinnularũ quas in margine ap-
posuimus, vel si mobiles fuerint, move eas ad.
45. gradus ab aequa-
tore, ac circumage annulum interiorẽ ut eam partem aequatoris oc-
cupet quam stella ipsa occupat in coelo, scilicet orientalem, vel occi-
dentalem, quod quidem noctu facile fuerit cognitu:
nam stella po-
laris sive nautica ſeptentrionẽ semper indicat.
Demũ eousq; depri-
me vel extolle orbem interiorẽ, donec pendente annulo ambae pin-
nulae ad ipsam stellam ab oculo videãtur tendere:
quo facto, obserua
diligẽter quã horam quantamq́;
partẽ eius linea media interioris an
nuli indicet, quod quidẽ absq;
lumine cõ mode non feceris. Haec aũt
hora inuenta nõ est hora vera, quum non ipsius stellae sed Solis offi-
cium sit horas distinguere.
Necesse erit igitur per distantiam Solis a
stella horam verã colligere, quod ita fit:
In interiori ambitu orbis se-
cundi quaere mensem &
diem præpoſitũ, simul enim in altera eiuſdẽ
orbis superficie horas videbis, quas subducito ex horis prius inuen-
tis, restabit hora vera.
Quod si horae per ſtellã inuẽtæ, minores fue-
rint numero, adde ipsis.
12. horas, atq; a collecto horas apud mensis
diem inuentas subducito, residuum horã veram indicabit.
Exempli
gratia.
Demus vigesima prima Decemb. ſtellã nobis indicasse horam
primã, quia apud diem.
21. Decembris inuenio horas duas, non pos-
sum eas abuna subducere, quare addo.
12. fiunt. 13. hinc aufero. 2.
restant 11. quae veram indicãt noctis horã. Fecimus etiã annulos cum
pinnulis mobilibus, per quos ex omnibus fere stellis licet horas

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index