Apian, Petrus, Cosmographia

Page concordance

< >
Scan Original
81 Fo.38
82
83 Fo.39
84
85 Fo.40
86
87 41
88
89 42
90
91 Fo.43
92
93 Fo.44.
94
95 Fo.45.
96
97 Fo.46.
98
99 Fo.47.
100
101 Fo.48.
102
103 Fo.49
104
105 Fo.50.
106
107 Fo.51
108
109 Fo.52.
110
< >
page |< < (Fo.61) of 140 > >|
127Fo.61ASTRONOMICI. gnoscere cognita declinatione ipsarum, & diſtãtia a Sole in gradibus
aequatoris, sed hanc rationem in aliud tempus servo.
¶ Qua ratione horae nocturnae facilius inue-
niantur. CAP. VII.
NOcte serena suspende ex manu annulũ facie versa in Se-
ptentrionem, &
distentis omnibus orbibus annuli, verte
meridianũ ipsius annuli ad stellam polarem, ita ut duo
poli ipsius annuli quam possunt rectissime ab oculo in
stellam polarem vergant.
Deinde circunduc pedetentim orbem inte
riorem versus duas stellas anteriores ursae maioris, quae secundum vul
gi appellationem sunt rotae postremae Plaustri.
Iam vero considera,
quotam horam hic orbis interior indicet, ab horis inuentis subduc
(ut in cap.
praecedenti) horas inuentas circa mensis diem in circulo
aequinoctiali, numero horarum hic relicto adiicias aut adimas.
6. ho-
ras, ita tibi vera prodibit hora noctis.
Hac via facilius hora inueni-
tur, verum illa praecedenti paulo certius.
¶ De ortu Solis & quantitate diei.
CAP. VIII.
COllocata pinnula quae inter rimulam movetur ad men
sem eiusque diem, quo haec perdiscere animus est, vel se
cundum doctrinam tertii capitis, circumage interiorem
orbem eousque donec latus illud quod pinnulam eam
defert, sit in latere aequatoris collocatum occidentali si
ue pomeridiano.
Deinde supputatis hinc inde ab elevatione poli si-
ue latitudine regionis nonagenis partibus in meridiano circulo, aut
supputata eadem latitu.
ab utroque polorum versus aequatorem, al-
liga filum ex oppositis per medium annulum partibus.
Deinde alte-
ro oculo compresso, circumage interiorem annulum, donec simul
aspicias pinnulam in linea quam filum extentum per medium annu
lum describit, &
per medios sulcos qui in horis sextis oppositis facti
sunt, oculi acies transeat.
Nam in tali situ linea media annuli inte-
rioris horam indicabit qua sol oritur, quam si ex.
12. subduxeris,
restabit hora occasus.
Hanc autem duplica, emerget quantitas diei
propositi.
Haec res sine demonstratione ad oculum vix intelligi po-
test.
At si annulus interior pinnulas habuerit mobiles, alia via ac fa-
ciliori licebit idem praestare sine filo.
Clauso ergo annulo & pinnulis
ad medium aequatorem locatis, filoque in polo ligato, &
ex manu de
pendente, aspice per utranque pinnulam locum aliquem aut signum
longe a te remotum, quod horizontis vice fungetur.
Deinde posi-
tis pinnulis ex.
3. cap. ad signum & mensem, collocetur pinnula supe-
rior in aestate, inferior in hyeme ad horas ante meridiem.
Deinde
pendente annulo per filum ex latitudine tua, circumage interiorem
annulum donec oculus per utranque pinnulam visu transeat ad pun
ctum sive signum antea loco horizontis notatum, videbis enim ut an
te horam ortus solis.
Reliqua non variantur.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index