Apian, Petrus, Cosmographia

Page concordance

< >
Scan Original
121 Fo.58.
122
123 Fo.59.
124
125 Fo.60
126
127 Fo.61
128
129 Fo.62.
130
131 Fo.63.
132
133 Fo.64.
134
135 Fo.65.
136
137
138
139
140
< >
page |< < of 140 > >|
128VSVS ANNVLI
¶ De horis inaequalib. sive Planetarum.
CAP. IX.
DIem Astronomi duplicem assignant, Naturalem viginti
&
quatuor constantem horis, semper fere aequalem. Ar-
tificialem duodenis complexũ horis.
At hic cum ab or-
tu Solis ad eiuſdẽ occasum sumatur, illudq́;
interstitium
in omnibus regionibus ab orbe medio declinantibus diversum sit &

inaequale, necesse est horas huinsmodi, quae diem hunc in.
12. aequas
partes dividunt, inaequales esse saepius.
Nam cum dies noctem exce-
dit, necesse est horas diei eadem ratione horas noctis superare.
Inuen-
turus ergo quota sit hora diei inaequalis, primo quaere quantitatem
diei per praemissam, inuentam divide in.
12. partes aequas, nam ita tibi
quantitas unius horae inaequalis pioducetur, qua comperta vide quot
sint horae aequales elapsae ab ortu Solis ad tempus propoſitũ, tempus
illud divide per quantitatẽ unius horae inaequalis, exibit demum ho-
ra inaequalis temporis praefiniti.
Eodem modo per noctẽ agitur, sub-
ducta enim quantitate diei ex.
24. horis, relinquitur quantitas noctis,
quod tempus rursus partire in.
12. aequas: habebis eo modo quantita-
tem unius horae inaequalis.
Vel habita hora inaequali diei, aufer eam
ex duarum horarum aequalium quantitate, &
restabit quantitas ho-
rae inaequalis nocturnae.
Demum divide tempus elapsum ab occasu
Solis per eam quantitatem horae, exibit hora quaesita.
In his autem
partitionibus utile fuerit horas quantitatis diei ad minu.
reducere,
quod quomodo fiat, etiam cuivis notum est.
His autem singulis ho-
ris singulum attribuebãt veteres dominatorem ex planetis septem,
atque hine orta sunt nomina dierum apud ethnicos instituta.
Si e-
nim a Luna inceperis in die Lunae, &
cuique planetarum unam ex. 24
horis dederis, tum.
25. quae est prima sequentis diei accidet Marti.
Hinc fit, ut dierum nomina sint interrupta: non enim post Lunae
diem sequitur Saturni, sed Martis Post hunc non Solis neque Vene-
ris, sed Mercurii dies, atque ita deinceps.
Facile igitur fuerit cuivis
habita hora inaequali, eius dominatorem reperire.
Prima enim hora
semper cedit planetae a quo dies nomen habet.
Deinde per ordinem
inceditur planetarũ a superioribus ad inferiores:
ab his rursus redeun
do ad illos donec completae sint.
24. horae.
¶ Quota sit hora ab ortu vel occasu Solis, qui mos
Italiae fere est. CAP. X.
OVibusdam regionibus mos est, ab ortu Solis in sequetem
ortum horas supputare, nonnullis ab occasu, utrunque
facili negotio habebitur.
Si igitur libet indagare quota
sit hora ab ortu Solis, quaere per praecedens Cap.
quota
hora sol oriatur pro nostra consuetudine.
Secundo vide quota sit e-
tiam hora pro more nostro, quae si fuerit ante meridiem, subduc ex
illis horas ortus Solis:
sin post meridiem fuerit, adde horas occasus
Solis, emergent horae elapsae ab ortu Solis.
Ut si Sol oriatur ad

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index