Apian, Petrus, Cosmographia

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (Fo.63.) of 140 > >|
131Fo.63.ASTRONOMICI. tione qua. 12. excedunt partes in quibus fuerit filum. Si ergo in prima
fuerit parte, umbram duodecies accipito.
In secunda sexies. In tertia
quater.
In quarta ter. In quinta bis, & insuper duas quintas partes
umbrae.
In sexta bis. In septima semel, & quinque septimas umbrae
partes.
In octava semel & dimidiam. In nona semel, & tertiam um-
brae partem.
In decima semel & quintam umbrae partem. In unde-
cima tandem accipias umbram semel &
unam eius undecimam par-
tem.
Aut brevibus, si Arithmeticus fueris, multiplica umbrae longi-
tud.
per. 12. productum partire per partes in quibus filum deprehen-
disti, prodibit semper altitudo ipsius rei.
Verum si inter partes remo-
tiores, quas umbrae versae partes vocamus (quae sunt scilicet ultra po-
lum) deprehẽſum fuerit filum, tum umbrae semper maiores sunt suis
rebus, idque rursum eo excessu qui est.
12. ad partes notatas per filum.
Hic ergo multiplica umbrarum longitud. per partes a filo notatas.
Hinc productum divide per.
12. prodibit altitud. rei metiendae. Ut si
filum notaverit.
7. partes umbrae rectae, umbra autem fuerit. 120. pe-
dum.
Duc. 12. in. 210. exeunt. 2520. quae partire per. 7. fiunt. 360. ea est
altitudo rei cuius umbra.
210. pedes obtinuit.
54[Figure 54]
¶ De altitudine per solum visum.
CAP. XIIII.
EOdem modo, quo de umbra diximus, licet etiam solo
visu procedere.
Suspenso enim annulo per filum in par
te duodecima scalae, si eousq;
aut accesseris aut recesse-
ris, donec fastigium rei metiendae ad utramq;
pinnulam
appareat.
Tum si distantiam tuam dimensus fueris a
remetienda, simul habebis altitudinem ipsius, ab oculo tuo sursum.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index