Apian, Petrus, Cosmographia

Page concordance

< >
Scan Original
131 Fo.63.
132
133 Fo.64.
134
135 Fo.65.
136
137
138
139
140
< >
page |< < of 140 > >|
137
DID ACI PYRRHI LVSI-
TANI CARMEN.
Loquitur Liber.
GEmma mihiest author, quis nescit noĩa Gemmae?
Quantus is ingenio, quantus & arte valet?
Ut sit Gemma nitens gemma praestantior omni,
Ut sit Erythraeis unio natus aquis,
Praestiter at non plur a loqui, deinceps´ue silere,
Nam satis authoris dicere nomen erat.

Si tamen o prudens lector, tibi dicere plur a
Est opus, &
mecum commoda quanta feram?
Inspicias titulum moneo, non vanus amores,
Nec doceo aligeri tela, facesque dei.

Sed varios demonstro locos, licet orbe remotos,
Et quantum distent or dine quique suo.

Exposui nonnulla quidem, sed plura supersunt,
Dicere quae brevitas temporis ipsa vetat.

Quis tantas contemnet opes?
quis munera tanta
Spernet?
& in paruo commoda tanta libro?
Linque leves nugas, &
inanes desere chartas,
Illa sibi Scombri thura´ue sacra petant.

Tempus abit, volat hora fugax, sic labitur aetas
Labitur ut rapida feruidus amnis aqua.

Qui sapit, ille bonos oculis animo´ue libellos
Perlegit:
& quisquis desipit, ille malos.
Ergo bonos inquire libros, hos perlege, nugas
Linque, bonis horis ut potiare tuis.
FINIS.
¶ Antuerpiae excudebat Gregorio Bontio
AEgidius Diesth, anno a Christo hu-
manae salutis autore nato
1550.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index