Apian, Petrus, Cosmographia
page |< < of 140 > >|
18PRIMA PARS COSMO.
Arithmetica supputatio, seu divisio Pa-
rallelorum, quantum quisque ipso-
rum ab aequatore distet.
11
######### Gradus elevationis Poli, seu latitudinis terrae.
Paralleli. # gr. # mi. # Paralleli. # gr. # mi. # Paralleli. # gr. # mi.
Pri. Paral. ha. # 4 # 15 # Octa. ha. # 30 # 45 # Quin. dec. # 48 # 40
Secund. ha. # 8 # 30 # Nonus ha. # 33 # 40 # Sext. dec. # 51 # 50
Tertius ha. # 12 # 45 # Decim. ha. # 36 # 24 # Dec. sept. # 54 # 30
Quartus ha. # 16 # 35 # Undec. ha. # 39 # 0 # Dec. octa. # 56 # 30
Quint. ha. # 20 # 30 # Duodec. # 41 # 20 # Dec. no. # 58 # 20
Sextus ha. # 24 # 15 # Dec. ter. # 43 # 15 # Vigesimus # 61 # 10
Septim. ha. # 27 # 30 # Dec. quar. # 45 # 24 # Vigesi. pri. # 63 # 16
DE CLIMATIBUS
CAP. VI.
AStrorum periti apud veteres, terram secun-
dum latitudinem in.
7. partes divisere, quas
Climata appellarunt.
Nos vero propter neo-
tericam obseruationem, in partes seu Clima-
ta.
9. dispescimus. Est autem Clima spacium
terre inter duos parallelos conclusum, in quo
sensibiliter, id est, ad semihoram mutatur ho-
rologium.
Quia elongando ab aequatore ad
polos utrosque, fiunt semper dies inaequales.
Ideoq; quotum aliquod
Clima fuerit ab aequatore, tot semihoris longissima eius loci dies su-
perat diem nocti aequalem.
Notandum insuper est, quod Clima-
ta aut ab urbe, aut fluvio, aut regione, aut insula, aut monte insigni,
sua sortiuntur nomina.
Primum itaque dicitur Dia Meroes, a Dia,
quod est per, &
Meroe civitas Aphricae, quia eius medium transit
per Meroen.
Secundum Dia Syenes, quia eius medium transit per
Syenen, quae est civitas AEgypti sub tropico Can cri sita.
Tertium
Dia Alexandrias.
Quartum Dia Rhodou. Quintum Dia Rhomes.
Sextum Dia Pontou. Septimum Dia Boristhenous. Octavum Dia
Rhipheon.
Nonum Dia Danias. Eadem nomina habent Climata
meridionalia, nisi praeponendo graecam illam praepositionem An-
ti, quae Latine sonat econtra, vel oppositum, ut Anti Dia Meroes,
Anti Dia Syenes, &
c.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index