Apian, Petrus, Cosmographia

Page concordance

< >
Scan Original
1
2
3
4
5
6
7 Fo.1.
8
9 Fo.2.
10
11 Fo.3.
12
13 Fo.4.
14
15 Fo.5.
16
17 Fo.6.
18
19 Fo.7.
20
21 Fo.8.
22
23 Fo.9.
24
25 Fo.10.
26
27 Fo.11
28
29 Fo.12
30
< >
page |< < of 140 > >|
20PRIMA PARS COSMO.
DE LONGITUDINE TERRESTRI.
CAP. VII.
LOngitudo loci (Vernero alludente) est aequato-
ris sive aequinoctialis circuli segmentum, Meri-
diano eiusdem loci, &
Fortunatarum in sularum
meridiano, comprehensum.
Quia veteres illi
Geographi superficiem terrae deseribere, &
ex
stadiasmo, locorum intercapedines in quirere vo
lentes, posuerunt primum longitudinis gradum
in occidente, hoc est, in Fortunatis insulis, quae nunc Canariae ap-
pellantur:
deinde secundum numerorum successum, per meridiem
in orientem, teiluris ambitum gradatim depingebant.
Quam in-
quam longitudinem in plano typo (quem Mappam vocant) ut se-
quitur, Hebraicis literis (quia longitudo, si Notum, respexerimus:
a dextris sinistram versus Hebraico more dirigitur) Helicha Haa-
retz, quod sonat, transitus seu via terrae, intitulavimus.
Qua autem
via uniuscuiusq;
loci longitudo sit comperiẽda, in sequentibus pro-
positionibus brevitate quadam docebimus.
Alias vero, Deo opi-
tulante, in nostro Astrolabio, plano quoque Metheoroscopio, ex
nostro Matheseos disciplinae scrinio, longe exactius in lucem aede-
re decrevimus.
Qualiter autem in plana nostra designatione, in cor-
pore etiam solido, orbis longitudo sit exploranda, impraesentia-
rum absoluo.
Longitudo. Longitudo itaque distinguitur meridianis, qui circa
polos concurrunt.
Unde gradus mensurantes arcum aequatoris, in-
ter primum longitudinis gradum (qui occidentem claudit) &
me-
ridianum qui transit per locum tuae habitationis, gradus longitu-
dinis vocantur,
16[Figure 16]¶ Ecce Figuram extensam in plano.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index