Apian, Petrus, Cosmographia

Page concordance

< >
Scan Original
21 Fo.8.
22
23 Fo.9.
24
25 Fo.10.
26
27 Fo.11
28
29 Fo.12
30
31 Fo.13.
32
33 Fo.14.
34
35 Fo.15.
36
37 Fo.16.
38
39 Fo.17.
40
41 Fo.18.
42
43 Fo.19.
44
45 Fo.20
46
47 Fo.21
48
49 Fo.22
50
< >
page |< < (Fo.10.) of 140 > >|
25Fo.10.GRAPH. PETRI AP.
PROPOSITIO TERTIA.
ALtitudinem Poli supra horizonté omni die, & pro qua-
libet hora certa diei, dicto citius inuenire.
Si quovis die
altitudinem Poli scire desy deras, Accipe pro liora certa
solis altitudinem, ut ante praemissa docet:
Deinde per-
pendiculis recte pendentibus, volue ac revolue organum, donec
intersectio horae iam acceptae, &
lineae parallelae, ex gradu Solis, in
quo est Sol die oblato, ductae, sit directe sub perpendiculo trigoni.
Et index rotulae, qui ultra periphaeriam rotulae eminet, altitudinem
poli sine errore pro data habitatione manifestabit.
Quomodo
autem poli altitudo per stellas fixas noctu depraehendatur, alibi
docebimus.
PROPOSITIO QUINTA.
STella polari (circa quam punctus seu vertex mundi i@
mobilis consistit) incognita, in eius cognitionem dupli-
ci via utiliter pervenire.
Imaginare ergo unam lineam
rectam ab extremis duabus stellis maioris Ursae, seu ro-
tis pilastri, usque ad proximam stellam, quae huic lineae obuiaverit,
&
habebis stellam polo mundi proximam: quae a Naucleris stella
maris, ab Astrologis vero Alrukaba dicitur.
Eiusinodi igitur stel-
larum situm &
effigiem (quae Ursam seu plaustrum figurant) vides
hic Lector in figura sequenti.
Ibidem enim linea albis scissuris pro-
ducta, indicat stellam polarem.
Non quod polus sit, sed stella polo
mundi proxima.
IDEM ALITER.
POne organum viatorium, quod lingua vulgari Com-
passus dicitur (ut assolet.)
Si postea filum, seu nasum (ut
vocant) Compassi, visu produxeris ad firmamentum
usque, proculdubio inuenies ibi radiali linea polum Se-
ptentrionarium, qui Arcticus Borealis, &
Aquilonarius dicitur,
super quo mundus ipse versatur.
Est autem polus ille mun-
di, punctus imaginarius non sensibilis, iuxta quem dicta stella
movetur.
¶ Huius traditionis figuratum exem-
plar subsequitur.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index