Apian, Petrus, Cosmographia

Page concordance

< >
Scan Original
31 Fo.13.
32
33 Fo.14.
34
35 Fo.15.
36
37 Fo.16.
38
39 Fo.17.
40
41 Fo.18.
42
43 Fo.19.
44
45 Fo.20
46
47 Fo.21
48
49 Fo.22
50
51 Fo.23.
52
53 Fo.24.
54
55 Fo.25.
56
57 Fo.26.
58
59 Fo.27
60
< >
page |< < (Fo.16.) of 140 > >|
37Fo.16.GRAPH. PETRI AP.
DE DISTANTIIS LOCORVM
inueniendis. CAP. XIII.
VOlens duorum locorum itinerarium intervallum
dimetiri, imprimis apud Claudium Ptholo.
vel in
sequenti abaco regionum, datorum locorum per-
quirat longitudinis gradus, qui mox nomen istius
loci in directo sequuntur cum suis fractis, dehinc
latitud.
cum suis fractis pariter. Si autem dato-
rum locorum nomina in abaco minime reperiun
tur, reducendae sunt ad seripta loca, quae in viciniis iacent, tanquam
primaria, quia pauxillum intervallum nullam differentiam notatu
dignam importat.
Habitis igitur longitudinibus & latitudinibus lo
corum, contuendum erit ad differentiam longitudinis &
latitudi-
nis.
Quaedam enim differunt sola longitudine: quaedam sola latitu-
dine:
quaedam vero longitudine & latitudine simul. Quae igitur di-
screpant in latitudine solum, &
si eorum miliarium distantiam sci-
re desyderas, subtrahe latitudinem unius a latitudine alterius, relin
quetur differentia latitudinis.
Hanc multiplica per. 15. miliaria Ger
mana, vel.
60. Italica, & apparebit duorum locorum distantia.
¶ In exemplo facilius forsitan accipies.
LYptzigum civitas Misniae, universali studio famatissima, mihi
quondam ingenii artibus dulcis alumna, tenet in longitudine
gra.
29. mi. 58. in latitu. gra. 51. mi. 14. Brixia vero Tyrolensium
civitas ad Athesim flu.
habet in long. gra 30. mi 0 in lati gra. 46. mi. 6.
Istae civitates in longitud. aequantur, duo enim mi differentiae lon-
gitudinis nihil erroris inducunt, differunt tantum in latitu.
Quaere
igitur differentiam latitu.
demẽdo scilicet minorem latit. de maiori,
restat differentia latit.
gra. 5. mi. 8. quam multiplica per. 15. prodeunt
77.
miliaria Germana, val per. 60. eliciuntur. 308. miliaria Italica.
¶ Quae longitudine tantum discrepant.
SIn autem longitudine tantum differunt, & instam viato
riam elongationẽ scire desideras, intra cum numero gra
duum latitudinis, sive elevationis poli oblatorũ oppido-
rum, tabulã subiectam numeralẽ, &
in prima linea quaere
diligenter grad.
latit. eorundem, & e directo inuenies mi
liaria Germana cum mi.
uni gradui differentiae longitudinis respon
dentia.
Hanc igitur differentiam multiplica per miliaria inuenta, ha
bebis Oppidorum distantiam in Germanicis mil.
Si autem habere
desideras Italica miliaria, multiplica illud per.
4. & optato potieris.
¶ Gratia exempli.
VIenna Pannoniae, Metropolis totius Austriae, quondam mi-
hi dulcis alumna, continet in longitud.
grad. 35. minut. S. In
latitud.
grad. 48. minu. 22. Ulma autem Rhetiae civitas habet

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index