Apian, Petrus, Cosmographia

Page concordance

< >
Scan Original
41 Fo.18.
42
43 Fo.19.
44
45 Fo.20
46
47 Fo.21
48
49 Fo.22
50
51 Fo.23.
52
53 Fo.24.
54
55 Fo.25.
56
57 Fo.26.
58
59 Fo.27
60
61 Fo.28.
62
63 Fo.29
64
65 Fo.30
66
67 Fo31.
68
69 Fo.32
70
< >
page |< < of 140 > >|
44PRIMA PARS COSMO.
¶ Idem aliter per tabulas Sinuum.
QUa autem via locorum viatorias distantias per
Tabulas Sinuum faciliori computu dignoscere
possis candide Lector, paucis praelibatis cogno-
sces.
Complures enim nostri temporis reperiun
tur homines, qui Arithmeticam, Mathematicae
disciplinae principium, matrem, atq;
radicem, ab
horrent &
detestantur, & surda aure ut Syrenas
pertranseunt.
Quapropter hii homines nullo fundo muniti, huius ar
tis aciem haud facile pertingere aut nancisci possunt.
Ut autẽ omnia
cruditis, &
in Mathematica mediocriter exercitatis essent apertissi-
ma, hunc modum addere proposuimus.
Datis duorum locorum aut
Oppidorũ longitudinib.
& latitudinib. eorum differentiam in longi
tudine elicias.
Qua habita, multiplica Sinum rectum differentiae lon
gitudinis in Sinum cõplementi latitudinis minoris.
Dehinc procrea
tosex multiplicatione numeros divide per Sinum totum, quotientis
quaere arcum, secundum doctrinam Tabularum habebis Inuentum
primũ.
Sivero multiplicaveris Sinum latitudinis minoris per Sinum
totum, &
productum diviseris per Sinum complementi primi inuen
ti, &
arcu quotientis ex latitudine maiori sublato, resultat Inuẽtum
secundum.
Praeterea due Sinum complementi primi Inuenti in Si-
num complementi secundi Inuenti, numerũ productum divide per
Sinum totum, quotientis arcum de quadrante subtrahito, remanent
tandem gradus maximi circuli, quos resolue in miliaria, emergit eo-
rum locorum viatoria elongatio, quam oportuit inuenire.
¶ Huiuscemodi formulae hanc exemplarem
sume computationem.
HIerosolyma Palestinae Iudaeae civitas, ubi passus est Iesus
Christus saluator noster, in longitudine habet (ut Pto.
asserit) gradus. 66. o. in latitud. autem gradus. 31. 40. Nu
renberga vero civitas Germaniae famatissima, in longi-
tudine continet gradus.
28. 20. & in latitudine gradus 49. 24 Subtraho
igitur longitudinem minorem a maiori, &
residuo distantiam gra. 37
mi 40.
istorum Sinus est. 36664. Similiter pone latitu. miuorẽ. s. gra. 31
mi.
40. cuius Sinus est. 31498. Consimiliter complementũ eiuſdẽ cum
Sinubus gra.
58. 20. Sinus vero. 51067. His habitis multiplico Sinum
differentiae lon.
in Sinum complementi latit. minoris, & procreo.
1872320488.
numerus ille divisus per Sinum totũ, scilicet. 60000. col
ligitur in quotiente Sinus.
s. 31205. cuius arcus gra. 31. minu. 20. quod
primum Inuentum appellari libuit.
Deinde duco Sinũ lati. minoris
scilicet.
31498. in Sinum totum, resultat. 1889880000. ſi´q; illud pro-
ductum divisero per Sinum cõplementi Inuenti primi.
s. 51249.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index