Apian, Petrus, Cosmographia

Table of figures

< >
[1] V æniunt Antuerpiœ ſub ſcuto Baſilienſi, Gregorio Bontio. M. D. L.
[2] PRIMA PARS COSMO
[3] Geographia.
[4] Eius ſimilitudo.
[5] Chorographia.
[6] Eius ſimilitudo.
[7] Schema præmiſſæ diuiſionis.
[8] DE QVINQVE ZONIS. Cap. IIII.
[Figure 9]
[10] Hoc Schema demonſtrat terram eſſe globoſam.
[11] Si terra eſſet tetragona, vmbra quoque tetragonæ figuræ in eclipſatione lunari appareret.
[12] Si terra eſſet trigona, vmbra quoque triangu-larem haberet formulam.
[13] Si terra hexagonæ eſſet figuræ, eius quoque vmbra in defectu lunari hexagona appareret, quæ tamen rotunda cernitur.
[14] ¶ Ecce Schema diuiſionis Parallelorum.
[15] ¶ Sequitur formula præmiſſæ traditionis.
[16] ¶ Ecce Figuram extenſam in plano.
[Figure 17]
[18] Hæc planius ex inſtrumento videre licet.
[Figure 19]
[20] Oppoſitum Augis.
[Figure 21]
[Figure 22]
[Figure 23]
[24] Figuræ Eclipticæ ad Meridianum Leyſzningen.
[Figure 25]
[Figure 26]
[Figure 27]
[Figure 28]
[Figure 29]
[30] ZENITH.
< >
page |< < of 140 > >|
5
R. D. ET ILLUST. PRINCIPI,
D. Matthaeo, M. Divina Sacrosanctae Rho. Ec-
clesiae Tit.S. Angeli Pres. Card. Archiepisco
po Saltzburgeñ, Ap. Sed. Legato. &c. Petrus
Apianus (dictus Benewitz) ex Leysnick
Mathematicae disciplinae clientu-
lus, Salutem perpetuam ac sui
ipsius commenda
tionem.
POsteaquam anno superiori Sacratiss. Antistes, atque
Princeps Illustrissime, in urbe Reginopolitana cum
chartaceo munusculo (nihil equidem illo tempore pre-
ciosius afferre potui) tuam celsitudinem sum congres-
sus, non difsicilis erat mihi coniectatio, praesignem Ma
thematicae disciplinae tibi adesse scientiam, &
te cla-
rissimum rei literariae lumen, Mecoenatem atque asy-
lum, &
tuum etiam ad literas studium cognovi. Eo siquidem argumento,
quod fronte insigniter exporrecta atque serena, obuiisque (ut aiunt) mani-
bus illam quam obtuli membranam, tam humaniter, tum ob studii Geogra-
phicae disciplinae amorem, cum ob vitae tuae integritatem exceperas, vel eo po
tius, ut omittam caetera, quod iampridem M.
Ioannes Aventinus mihi sem-
per amicissimus, tam Oratorum quam Poetarum facile princeps, cuius lau-
dem hic tacitus praeterire non possum:
& V. D. Ioannes Landtsperger (cui
semper es in ore) Plebanus Landtſuteñ, Illustrissimique Ludovict Bauariae
utriusque Ducis, Praefect.
Rheni & c. Sacellanus, vir sui ingenii virtute
praestantissimus, cui gratias condignas nec agere, nec referre possum, sapius
apud me tuam depraedicarent liberalitatem in doctos, humanitatemque in o-
mnes qui conantur aliquod egregium, praecipue in illos qui Mathematicae di-
sciplinae scientiam redolere videntur, facilitatem &
in omnes, non potui com
mittere, quin tibi id, q@icquid est lucubrationis, tanquam Deo tutelari dedi-
carem, &
tuo sub nonune aedere constituerem, quo tutius celerius que tuo au-
spicio in communem studiosorum commoditatem prodiret in publicum.
Po-
tissimum, ut prima elementa studiosis Geographiae tyrunculis notiora redde-
rentur, hoc opusculum utcunque conflatum conscripsimus.
Verum non sine
laude Piolomaei, qui omnium Mathematicorum facile princeps habetur.
Se-
quuti enim sumus doctissimos quosque huius studii viros.
Porro Geographi-
ca professio in legendis autoribus plurimum prodest, eius enim cognitio non
solum ad Poetarum, Historicorum, sed etiam sacrarum literarum noticiam
perducit.
Ut doctissimus ille Ptolomaeus omnium Mathematicorum monar-
cha, Pomponius Mela, Dionysius, Solinus, verissimus ille Strabo,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index