Apian, Petrus, Cosmographia

Page concordance

< >
Scan Original
41 Fo.18.
42
43 Fo.19.
44
45 Fo.20
46
47 Fo.21
48
49 Fo.22
50
51 Fo.23.
52
53 Fo.24.
54
55 Fo.25.
56
57 Fo.26.
58
59 Fo.27
60
61 Fo.28.
62
63 Fo.29
64
65 Fo.30
66
67 Fo31.
68
69 Fo.32
70
< >
page |< < of 140 > >|
50PRIMA PARS COSMO
SEquitur alia & exacta lineae meridianae inuentio, quae
eandem interdiu &
noctu per organũ viatorium (quod
vulgo Compassus dicitur) &
in quovis plano dicto ci-
tius in hunc fere modum inuenire docet.
Pone igitur
super plano normato Compassum ad aequidistantiam
horizontis, ita quod eius lingula (quae magnetis idiotropiam gerit)
stigmaticae lingulae, neutrorsum declinans, adunguem conueniat.
Cuiiam applica regulam, ita ut una extremitas regulae ad Austrum,
altera ad Aquilonem spectet:
& si longitudinis infinitae lineam di-
rectam secundum latus regulae (ut moris est) traduxeris, habebis li-
neam meridianam quam quaerebas.
Quae res ut clarius intelligatur,
accipe figuram sequentem.
34[Figure 34]
DE VENTIS. CAP. XV.
VEntus est exhalatio calida & sicca in viſceribꝰ
terrae generata, quae cum egressa lateraliter cir-
ca terrã movetur, &
vẽtus nominatur. Et. 12. eo
rũ sunt, quibus veteres nautae fuerũt usi, nomi-
na.
Quorum quatuor Cardinales seu principa
les sunt, reliqui omnes collaterales vocitãtur.
Primus itaq; ventorum Cardinaliũ est Auster,
Meridionalis, calidus &
humidus, assimilatur
aeri, Sanguineꝰ, fulmineꝰ, facit pluvias latissimas, largas nutrit nubes,
peſtilentiã &
aegritudines multas progenerat. Austro africus aereus,
aegritudines &
pluvias facit. Euroauster vero aereus, aegritudines &
nubes provocat.
Secundus ventorũ Cardinaliũ, Septentrionalis, Au-
stro oppositus, frigidus, &
siccus, Melancholicus, comparatur terrae,
negat pluvias, conseruat sanitatem, facit frigora arida, flores &
terrae
fructus laedit.
Aquilo gelidus & siccus, terreus, sine pluvia, laedit flo-
res:
Circius terreus, frigidus, & siccus, facit ventorum giros, nivium
&
ventorum coagulationes. Ab exortu aequinoctiali flat Subsola-
nus, Cardinalis, igneus, Cholericus, calidus &
siccus,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index