Apian, Petrus, Cosmographia

Page concordance

< >
Scan Original
51 Fo.23.
52
53 Fo.24.
54
55 Fo.25.
56
57 Fo.26.
58
59 Fo.27
60
61 Fo.28.
62
63 Fo.29
64
65 Fo.30
66
67 Fo31.
68
69 Fo.32
70
71 Fo.33.
72
73 Fo.34.
74
75 Fo.35.
76
77 Fo.36.
78
79 Fo.37.
80
< >
page |< < of 140 > >|
52PRIMA PARS COSMO. aestimare licebit: fiet´q; operatio longe perfectior. Quod si minutiis
tantũ
explicantur differentiae, tum singuli gradus quadrati, singulis
minutiis
reſpõdebũt cõmodiſſimè.
Vice versa quoq; inter navigan-
dum
, ex differẽtia latitudinis cognita, &
plaga mundi in quã tendit
navis
, cognoscetur longitudinis differẽtia peracta.
Numeratur enim
latitudo
maior aut minor (ut antea dictũ est) a linea media:
& termi
nis
utrinq;
applicatur regula, notatur´q; contactus eius cum linea a
centro
egressa, quae plagam mundi refert in quã navigatio facta est,
atq
;
ibi punctus locatur. Deinde regula ducitur per gradus supremi
ac
infimi ordinis quadrati aequales numero, donec ipsa puncto iam
facto
applicetur, Tum enim regula differentiam longitud.
quaesitam
indicabit
.
Quod sane pulcherrimum est cognitu. Nam magno qua-
drante
aliquo, quotidie latitudo addiscitur ex Solis altitudine meri-
diana
aut stellarum summa altitudine, ut multis notissimum est.
Plagae vero mũdi nautis notissimae sunt, modo ſecũdo uti liceat vẽto.
Unde
longitudines regionum probe corrigi possent.
Haec a nemine
unquam
tradita inueni, quamobrem non piguit huic Cosinographi
co
libro adiungere, ut omnib.
modis Reipub. Christianae prodessem.
Verum
&
hoc obiter annotandum duxi: haud parum differre itine
ra
pedestria, ab iis quae navigiis fiunt.
Nam illa semper per circulos
magnos
sphaerae intelligũtur fieri, ut recte UV ernerus demonstravit
commẽtarijs
in Ptolomæũ aeditis.
Marinae vero profectiones, maxi-
ma
ex parte curuae sunt, quoniam raro per circulos magnos sphaerae
fiunt
, sed aliquando per Parallelos circulos aequatoris, ut dum sem-
per
navis in ortum vel occasum tendit.
Aliquãdo vero per maximos
in
sphaera circulos, ut quando ab austro in septentrionem, aut econ
tra
navigatur, tum sub meridiano circulo navigatur:
item sub aequa
tore
tantum in ortum occasumve navigantib.
Aliis autem omnibus
directis
licet secundum Magnetis ductum navigationibus, curua fi-
unt
itinera, quae circulis maximis non sunt similes, neque parallelis,
sed
neq;
circuli sunt, verum lineae curuae tantum, omnes tandem in
polorum
alterum concurrentes.
Quemadmodum in generali no-
stra
orbis descriptione iamdudum evulgata clare satis apparet.

Quamobrem
longe aliud intelligere oportet, cum dicimus locum
quempiam
ab altero in ortum vergere in terra, vel etiam in mari, &

cum
in ortum tendendo eo navigandum est.
Nam qui in ortum na
uigat
, parallelum circulum aequatori describit, quod ob Magnetis
ductum
evenit:
cuius lingula in nautico instrumento, semper in ta
li
profectione rectos angulos cum quocunq;
effi cit meridiano. Qui
vero
in ortũ respicit AEquinoctialem, is ad punctũ aliquod in aequa-
tore
notatum necessario dirigitur, fit´q;
id per maximũ sphaerae circu-
lum
.
Ideo´q; nauigatiões respondent veris mũdi plagis. Quas nos
@irculis
magnis in sphaerae superficie distinguimus.
Verum hoc so-
lum
habent, ut recte indicẽt in quã coeli partẽ cõtinuè vergat navis,
ab
eo loco in quo mométo quovis fertur ipsa navis, non autẽ ab

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index