Apian, Petrus, Cosmographia

Page concordance

< >
Scan Original
51 Fo.23.
52
53 Fo.24.
54
55 Fo.25.
56
57 Fo.26.
58
59 Fo.27
60
61 Fo.28.
62
63 Fo.29
64
65 Fo.30
66
67 Fo31.
68
69 Fo.32
70
71 Fo.33.
72
73 Fo.34.
74
75 Fo.35.
76
77 Fo.36.
78
79 Fo.37.
80
< >
page |< < of 140 > >|
52PRIMA PARS COSMO. aestimare licebit: fiet´q; operatio longe perfectior. Quod si minutiis
tantũ explicantur differentiae, tum singuli gradus quadrati, singulis
minutiis reſpõdebũt cõmodiſſimè.
Vice versa quoq; inter navigan-
dum, ex differẽtia latitudinis cognita, &
plaga mundi in quã tendit
navis, cognoscetur longitudinis differẽtia peracta.
Numeratur enim
latitudo maior aut minor (ut antea dictũ est) a linea media:
& termi
nis utrinq;
applicatur regula, notatur´q; contactus eius cum linea a
centro egressa, quae plagam mundi refert in quã navigatio facta est,
atq;
ibi punctus locatur. Deinde regula ducitur per gradus supremi
ac infimi ordinis quadrati aequales numero, donec ipsa puncto iam
facto applicetur, Tum enim regula differentiam longitud.
quaesitam
indicabit.
Quod sane pulcherrimum est cognitu. Nam magno qua-
drante aliquo, quotidie latitudo addiscitur ex Solis altitudine meri-
diana aut stellarum summa altitudine, ut multis notissimum est.
Plagae vero mũdi nautis notissimae sunt, modo ſecũdo uti liceat vẽto.
Unde longitudines regionum probe corrigi possent.
Haec a nemine
unquam tradita inueni, quamobrem non piguit huic Cosinographi
co libro adiungere, ut omnib.
modis Reipub. Christianae prodessem.
Verum &
hoc obiter annotandum duxi: haud parum differre itine
ra pedestria, ab iis quae navigiis fiunt.
Nam illa semper per circulos
magnos sphaerae intelligũtur fieri, ut recte UV ernerus demonstravit
commẽtarijs in Ptolomæũ aeditis.
Marinae vero profectiones, maxi-
ma ex parte curuae sunt, quoniam raro per circulos magnos sphaerae
fiunt, sed aliquando per Parallelos circulos aequatoris, ut dum sem-
per navis in ortum vel occasum tendit.
Aliquãdo vero per maximos
in sphaera circulos, ut quando ab austro in septentrionem, aut econ
tra navigatur, tum sub meridiano circulo navigatur:
item sub aequa
tore tantum in ortum occasumve navigantib.
Aliis autem omnibus
directis licet secundum Magnetis ductum navigationibus, curua fi-
unt itinera, quae circulis maximis non sunt similes, neque parallelis,
sed neq;
circuli sunt, verum lineae curuae tantum, omnes tandem in
polorum alterum concurrentes.
Quemadmodum in generali no-
stra orbis descriptione iamdudum evulgata clare satis apparet.

Quamobrem longe aliud intelligere oportet, cum dicimus locum
quempiam ab altero in ortum vergere in terra, vel etiam in mari, &

cum in ortum tendendo eo navigandum est.
Nam qui in ortum na
uigat, parallelum circulum aequatori describit, quod ob Magnetis
ductum evenit:
cuius lingula in nautico instrumento, semper in ta
li profectione rectos angulos cum quocunq;
effi cit meridiano. Qui
vero in ortũ respicit AEquinoctialem, is ad punctũ aliquod in aequa-
tore notatum necessario dirigitur, fit´q;
id per maximũ sphaerae circu-
lum.
Ideo´q; nauigatiões nõ respondent veris mũdi plagis. Quas nos
@irculis magnis in sphaerae superficie distinguimus.
Verum hoc so-
lum habent, ut recte indicẽt in quã coeli partẽ cõtinuè vergat navis,
ab eo loco in quo mométo quovis fertur ipsa navis, non autẽ ab

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index