Apian, Petrus, Cosmographia

Page concordance

< >
Scan Original
51 Fo.23.
52
53 Fo.24.
54
55 Fo.25.
56
57 Fo.26.
58
59 Fo.27
60
61 Fo.28.
62
63 Fo.29
64
65 Fo.30
66
67 Fo31.
68
69 Fo.32
70
71 Fo.33.
72
73 Fo.34.
74
75 Fo.35.
76
77 Fo.36.
78
79 Fo.37.
80
< >
page |< < of 140 > >|
54PRIMA PARS COSMO.
De Perioecis, Antoecis, Antipodibus
sive
Antichthonibus, Perisciis, & Amphisciis.
Caput
XVI.
ANtipodes dicuntur, qui nobis e diametro vestigia obuer
tunt
, &
similem coeli verticem aeque ut nos vident. Et
illis
nihil commune habemus, sed cõtraria omnino:
quia
cum
nobis Sol æſtatẽ efficit, illos dura hyems opprimit.
Et cum apud nos dies habetur, Antipodib. certe nox efficitur: con-
tra
, quando illis dies est, nobis redditur nox.
Quando nos diem agi-
mus
longissimum, apud illos nox longissima, breuiſſima´q;
dies sta-
tuitur
.
Quos tamẽ Lactantius Fir. vir alias imprimis eruditus, lib. 3.
cap
.
24. pueriliter errans, suis stramineis doxijs´q; argumẽtis esse ne-
gat
, deridet´q;
Mathematicos, qui terrã (quantũ ad maximas sui par-
tes
) sphaericam esse dicunt, quod etiam certissimis ostensionibus &

subtilitate
geometrica demonſtrãt, id quod experimentis quoq;
sa-
tis
cognitum est.
Quem sequutus est August. lib. 16. cap. 9 de Ci. dei.
sic
scribens:
Qui vero & Antipodas esse fabulantur, id est, homines
a
contraria parte ubi Sol oritur quando occidit nobis, aduersa pe-
dibus
calcare vestigia, nulla ratione credendũ est.
Non utiq; hoc du
bites
suaviss.
Lector, quod Apostoli Christi inter se fuissent Anti-
podes
, qui conuersis inter se pedibus stare solent, si Iacobus maior
frater
Ioannis Evangelistae filius Zebedaei auram spirasset in Gali-
tia
, ubi nunc corpus ipsius (ut dicunt) requiescit, sicut Thomas Apo
stolus
in India superiori.
Certe Indi (quia diametrantur fere) His-
panorum
sunt Antipodes &
vestigia Hispanis, & ecõtrà Hispani In-
dis
obuertunt, &
terrã aeque calcare solent: quanuis non adeo prae-
cise
secundum dimetientem, tamen hac in re nihil distare videntur,
Antipodes´q
;
dici debent. Hoc idem verissimus ille Strabo auctor
non
publicandus affirmat, dicens:
Antipodes inter se quodãmodo
esse
nescii sumus.
De quibus lege Pliniũ natural. hist. lib. 2. ca. 67.
Volateranum
, &
omnes fere Geographos.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index