Apian, Petrus, Cosmographia

Table of Notes

< >
< >
page |< < of 140 > >|
54PRIMA PARS COSMO.
De Perioecis, Antoecis, Antipodibus
sive Antichthonibus, Perisciis, & Amphisciis.
Caput XVI.
OMnis igitur terra quadrifariam dividitur. Au
ctores evim, puta Cleomedes &
alii, faciunt
sub quolibet meridiano, &
ad quũlibet pun
ctũ cuiusuis meridiani, quatuor habitatiões
habentes quandã inter se rationem seu pro-
portionem.
Quarũ primã nos incolimus. Etiã
pro prima habitatione potest accipi quili-
bet locus seu punctus in toto terrarum orbe.
Alteram habitant illi qui Perioeci, id est, circumcolae appellantur.
Tertiam vero habitationem Antoeci, id est, anticolae possident.

Quartam &
ultimam regionem seu habitationẽ homines quos An-
tichthones sive Antipodes vocitamus, tenent.
ANtipodes dicuntur, qui nobis e diametro vestigia obuer
tunt, &
similem coeli verticem aeque ut nos vident. Et cũ
illis nihil commune habemus, sed cõtraria omnino:
quia
cum nobis Sol æſtatẽ efficit, illos dura hyems opprimit.
Et cum apud nos dies habetur, Antipodib. certe nox efficitur: con-
tra, quando illis dies est, nobis redditur nox.
Quando nos diem agi-
mus longissimum, apud illos nox longissima, breuiſſima´q;
dies sta-
tuitur.
Quos tamẽ Lactantius Fir. vir alias imprimis eruditus, lib. 3.
cap.
24. pueriliter errans, suis stramineis doxijs´q; argumẽtis esse ne-
gat, deridet´q;
Mathematicos, qui terrã (quantũ ad maximas sui par-
tes) sphaericam esse dicunt, quod etiam certissimis ostensionibus &

subtilitate geometrica demonſtrãt, id quod experimentis quoq;
sa-
tis cognitum est.
Quem sequutus est August. lib. 16. cap. 9 de Ci. dei.
sic scribens:
Qui vero & Antipodas esse fabulantur, id est, homines
a contraria parte ubi Sol oritur quando occidit nobis, aduersa pe-
dibus calcare vestigia, nulla ratione credendũ est.
Non utiq; hoc du
bites suaviss.
Lector, quod Apostoli Christi inter se fuissent Anti-
podes, qui conuersis inter se pedibus stare solent, si Iacobus maior
frater Ioannis Evangelistae filius Zebedaei auram spirasset in Gali-
tia, ubi nunc corpus ipsius (ut dicunt) requiescit, sicut Thomas Apo
stolus in India superiori.
Certe Indi (quia diametrantur fere) His-
panorum sunt Antipodes &
vestigia Hispanis, & ecõtrà Hispani In-
dis obuertunt, &
terrã aeque calcare solent: quanuis non adeo prae-
cise secundum dimetientem, tamen hac in re nihil distare videntur,
Antipodes´q;
dici debent. Hoc idem verissimus ille Strabo auctor
non publicandus affirmat, dicens:
Antipodes inter se quodãmodo
esse nescii nõ sumus.
De quibus lege Pliniũ natural. hist. lib. 2. ca. 67.
Volateranum, &
omnes fere Geographos.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index