Apian, Petrus, Cosmographia

Page concordance

< >
Scan Original
51 Fo.23.
52
53 Fo.24.
54
55 Fo.25.
56
57 Fo.26.
58
59 Fo.27
60
61 Fo.28.
62
63 Fo.29
64
65 Fo.30
66
67 Fo31.
68
69 Fo.32
70
71 Fo.33.
72
73 Fo.34.
74
75 Fo.35.
76
77 Fo.36.
78
79 Fo.37.
80
< >
page |< < of 140 > >|
56PRIMA PARS COSMO.
QUO DIFFERVNT, INSULA,
Peninsula, Isthmus, & Continens.
CAP. XVII.
AB aquis igitur cum omnis terra quadrifa-
riam secetur, Aut fit Insula, aut Peninsula, aut
Isthmns, aut Continens.
Insula itaque est ea
55[Handwritten note 5]66[Handwritten note 6]77[Handwritten note 7]88[Handwritten note 8] pars terrae, quae a maiorib.
terrae partibus se-
iuncta undiq;
aquis alluitur. Ut Rhodus, Sici
lia, Corsica, Taprobana, Iava, America, Anglia
Islanda.
Peninsula seu Chersonesus quae plane
55[Handwritten note 5]66[Handwritten note 6]77[Handwritten note 7]88[Handwritten note 8] Insula non est, neque continens, sed undique
fere aquis clausa, aliqua tamẽ angustia cõtinenti annectitur.
Et sunt
quatuot insigniores.
Ut Peloponnesus arx totius Graeciae quondam
dicta, nunc autem Moraea dicitur, in mari Mediterraneo sita.
Aurea
Chersonesus in mari Indico meridionali.
Cimbrica in mare Germa
nicum sese extendit.
Taurica Chersonesus in pontũ Euxinum circa
Bosphorum Thraciũ procurrit, ubi &
Moeotis exonerat pontũ, circa
quam eriam Danubius cantatissimus Rhetiam, Boiariam (olim a Ro
manis &
Graecis Vindelicia dicta) utramq; Pannoniã, Datiã & Miſiã
praeterfluens, pontũ subit &
emoritur. Isthmus dicitur terra inter duo
55[Handwritten note 5]66[Handwritten note 6]77[Handwritten note 7]88[Handwritten note 8] maria conclusa, proprie tamen iter ad Chersonesum porrigit.
Ut
Corinthiacus inter Achaiam &
Peloponnesum, quem navigabili al-
ueo Demetrius rex, Dictator Caesar, C.
Princeps Domitius, Nero,
infausto (ut omnium patuit exitu) incepto, perfodere tentaverunt.
De quibus lege Pli. nat. hist. lib. 4. cap. 4. Dorsum Arabiae inter Si-
num Arabicum &
mare Ægyptíacum. Dania quae ducit iter ad Cym
bros, &
tota Italia. Continens dicitur omnis terra solida sive fixa,
55[Handwritten note 5]66[Handwritten note 6]77[Handwritten note 7]88[Handwritten note 8] quae nec Infula, nec Peninsula, nec Isthmus est.
Sed tota sibi constat
&
cohaeret, aliquantulum tamen (quod nullius est momenti) sinibus
maris fracta conspicitur.
Ut Misnia dulcis patria. Saxonia, Bohemia,
Boiaria, Datia, Turingia, Pannonia, Suevia, &
c.
Ecce summariam divisionem.
11
# ## Aut Insula. ut America, Sicilia, Iava, Rhodus.
# # Moraea.
# Aut Peninsula # Thaurica Chersonesus.
# # Aurea Chersonesus.
Omnis terra est # # Cimbrica Chersonesus.
# # Corinthiacus.
# Aut Isthmus # Dorsum Arabiae.
# # Dania.
# # ## Aut Cõtinens. Misnia, Pannonia, Boiaria, Saxonia
Equidem istiusmodi divisionis formulam propter Tyrunculos qui
in principiis Geographiae minus versati sunt hic coram subiunxi.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index