Apian, Petrus, Cosmographia
page |< < (Fo.26.) of 140 > >|
57Fo.26.GRAPH. PETRI AP. 37[Figure 37]
DE USV TABULARVM PTOL. ET
qualiter uniuscuiusq; regionis, aut oppidi situs, in illis sit
inuenicndus. CAP. XVIII.
INuestigaturus itaq; alicuius oppidi ſitũ in ta
bulis Ptolemaei, elicias imprimis gradus lon-
gitudinis &
latitudinis ex abaco regionũ, pro
uinciarũ, &
oppidorũ, qui frequẽti diſpoſitiõe
hoc modo ordinantur, ut loco primo eorũ no
minibus scripta cernantur:
Deinde in directo
cuiusliber loci sive oppidi scribitur primo or-
dine eius longitudo in gradib.
& minutis: Secundo aũt ordine eius
latitudo scribitur consimiliter in gradib.
& minutis: Quibus habitis
quaere in tabula sibi competẽti, longitutinis quidem gradus in capite
tabulae seu parte Septentrionali, cõſimiliter in pede seu meridionali
parte.
Gradus vero latitud. & eius partes quaere in reliquis duobus la
teribus, parte scil.
oriẽtali & occidentali, & ut certior reddaris, termi
nis signa delebilia adiicito:
Deinde expãde filum super puncta lon
gitu.
in superiori & parte inferiori, filo sic inuariato fac ut alius aliud
p puncta latitud.
filum extẽdat, locus in quo fila sese intersecuerint,
crit locus aut situs oppidi illius aut habitationis quã inuestigabas.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index