Apian, Petrus, Cosmographia

Table of figures

< >
[Figure 51]
[Figure 52]
[Figure 53]
[Figure 54]
[Figure 55]
[Figure 56]
[Figure 57]
< >
page |< < (Fo.27) of 140 > >|
59Fo.27GRAPH. PETRIAP.
PRaga habet in longitudine. 32. 0. in latitudine. 50. 4.
Lyptzigum habet in longitud. 29. 58. in latitud. 51. 24.
Leysznigum habet in longitud.
30. 20. in latitud. 51. 10.
Venetiae habet in longitudine.
32. 30. in latitud. 44. 50.
Vienna Pannoniae habet in lon.
35. 8. in latitud. 48. 25.
Monachum habetin lon.
29. 29. in latitudine. 48. 0.
Ingolstadium habet in longitud.
29. 6. in latitudine. 48. 42.
Erfordia habet in longitud.
28. 30. in latitudine. 51. 10.
De speculo cosmographico
Caput. XIX.
SPeculum est illud quo aspicimus, ac speciem, id
est, imaginem nostram contemplamur.
In hoc
autem speculo, totius orbis, id est, terrae speciem,
imaginem, seu picturam contemplamur.
Imprimis igitur generalem huius speculi usum
seu declarationem, quantũ ad eius partes, osten-
damus.
Est itaq; in eo instrumento seu speculo,
limbus in extremo immobilis, in.
24. segmenta divisus, qui horarum
limbus appellatur, quodlibet autem segmentum seu spacium unius
horae continet.
4. quartalia seu spaciola: unumquodq; spaciolum. 15.
minuta temporis repraesentat. Adsunt etiam tres rotulae mobiles,
quarum prima sive inferior, speculum Orbis (quam Mappam vo-
cant) repraesentat.
Altera fert Zodiacum, & ob similitudinem, rethe,
sive aranea nominatur, apud Arabes autem alhancabut.
Tertia, ve-
ro &
ultima volubilis rotula parua habet. 24. divisiones horarum,
cum Indice meridiei.
Est insuper Index, qui voluellum vel alhidada
dicitur, supra centrum infixus, qui omnes rotulas supradictas conti-
net, &
constringit, ne facile a centro decidant.
DE USV SPECULI COSMOGR APHICI.
¶ Hoc Caput continet aliquas Propositiones, quae particularem
declarationem, necnon usum multiplicem Speculi orbis lucidissi-
me explanant.
PROPOSITIO I.
QUomodo uniuscuiusque regionis, civitatis, aut oppidi situs
in Speculo Cosinographico sit inuestigandus breviter enun-
ciare.
Siigitur regionẽ, aut civitatem aliquã in Speculo isto locare vo
lueris, in primis fac notã in limbo Speculi circa longitudinis gradum
istius oppidi, &
super eandem ſignaturã pone voluellũ cum linea fi-
duciae.
Deinde considera eiuſdẽ regionis sive oppidi latitudinẽ in or
dine graduũ latitudinis, quã numerabis in voluello ab aequinoctiali
in latitudine Septentrionali vel Meridionali, prout abacus

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index