Apian, Petrus, Cosmographia

Page concordance

< >
Scan Original
51 Fo.23.
52
53 Fo.24.
54
55 Fo.25.
56
57 Fo.26.
58
59 Fo.27
60
61 Fo.28.
62
63 Fo.29
64
65 Fo.30
66
67 Fo31.
68
69 Fo.32
70
71 Fo.33.
72
73 Fo.34.
74
75 Fo.35.
76
77 Fo.36.
78
79 Fo.37.
80
< >
page |< < of 140 > >|
60PRIMA PARS COSMO. lat, & in fine huius numerationis fiet punctus directe sub linea fidu
ciae, &
erit locus illius regionis aut oppidi, quod captare oportuit.
PROPOSITIO. II.
SPeculum orbis secundum situm tuae habitationis artificiose lo
care.
Habito loco tuae habitationis, vel alterius oppidi ex prae-
missa in speculo isto, pone voluellũ speculi cũ sua linea fiduciae
super horam.
12. meridiei, & volue rotulã donec locus sive punctus
tuae regionis sit sub linea fiduciae ipsius alhidadae.
In eo igitur situ
fige rotulam cera, ut illic maneat, &
sic rectificasti Orbis speculum
pro tua habitatione, quod fuit optatum.
PROPOSITIO. III.
QUibus regionibus, insulis, aut civitatibus moveantur Sol &
reliquae stellae erroneae oblato die, &
omni hora verticales,
inquirere.
Habito gradu solis ex secunda noni, pone voluellũ super
horã exterioris limbi in qua vis illud scire, sive sit ante vel post me
ridiem, vel circa mediã noctem.
Postea circumacto rethi, siste gradũ
Solis in quo Sol die dato movetur, praecise sub fiduciae linea voluel
li.
Illis igitur perpẽdiculariter movetur sol dato momẽto supra ca-
put, qui a gradu solis teguntur, sive fuerit supra aquã sive super ter
ram.
Rethi inuariato quaere aliorũ planetarũ gradus in zodiaco, ap
parebunt loca quibus in vertice moveantur pro data hora.
PROPOSITIO. IIII.
QUibus Sol semel, bis, & quibus nunquã supra caput movea
tur, facile indagare.
Sunt igitur tres circuli in Speculo orbis
aliis latiores, AEquinoctialis scilicet in medio divisus, &
duo Tro-
pici.
Habitantib. ergo sub Tropicis semel in anno sol movetur per-
pendiculariter supra caput.
Inter Tropicos aũt degẽtibus bis in an
no sol movetur verticalis.
Qui vero extra Tropicos habitãt, nunq̃
videbunt Phebum in vertice capitis.
Et haec quidem regula veris-
sima est, si alicuius oppidi latitudo superat.
24. grad. certũ est quod
sol nunquam per Zenith illorum moveatur.
Fabulãtur ergo ii, qui
dicunt quod Sol Hierosoly mitanos in meridie nulla umbra verbe-
rat, quia eius latitudo excedit.
31. gradus.
PROPOSITIO. V.
QUota sit hora in quacũq; alia totius Orbis regione, aut civi
tate, pro quolibet diei momẽto perscrutari.
Pone voluellũ
in exteriori limbo super horã pro qua horã diei regionis aut loci al
teriꝰ obseruare volueris Voluello itaq;
inuariato manẽte, verte aut
eircumuolue paruã rotulã horarũ, donec cacumẽ in dicis horae me-
ridianae adamussim istius oppidi situm respiciat, &
alhidada cũ sua
linca fiduciae oſtẽdit in parua rotula horã istius regionis aut oppidi
a meridie vel a media nocte computatam, quod fuit optatum.
Finis primae Partis Libri Cosmographici.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index