Apian, Petrus, Cosmographia

Page concordance

< >
Scan Original
51 Fo.23.
52
53 Fo.24.
54
55 Fo.25.
56
57 Fo.26.
58
59 Fo.27
60
61 Fo.28.
62
63 Fo.29
64
65 Fo.30
66
67 Fo31.
68
69 Fo.32
70
71 Fo.33.
72
73 Fo.34.
74
75 Fo.35.
76
77 Fo.36.
78
79 Fo.37.
80
< >
page |< < (Fo.30) of 140 > >|
65Fo.30GRAPH. PETRI APIANI. Ultra Parthiam Aria est, Paropanisus, Drangiana, & Gedrosis, vltraq́;
eas India exrra intraq́; Gangen, Superiores ac Meridionales, ubi Plin.
li.
7. na. hist. multa hominũ esse genera indicat, quae humanis corpori
bus vescerentur.
Produntur & in Scithia Arimaspi, uno oculo in fron
te media insignes, quibus cõtinuè bellum est cum Gryphis circa me
tallum.
Sunt & in quadam Imai montis cõualle homines syluestres
aversis post crura plantis eximiae velocitatis.
In multis etiam monti
bus reperitur hominum genus capitibus caninis, pro voce latratum
edens.
Item hominum genus qui Monosceli vocarentur singulis cru
ribus mirae pernicitatis ad saltum.
Eosdemque Sciopodas vocari asse
rit, qui maiori aestu humi iacentes resupini, umbra se pedum prote-
gant.
Rursus homines sine ceruice, oculos in humeris habẽtes. Circa
fontem Gangis Indiae Astomorum gentem sine ore, halitu tantum &

odore viventem prodit:
super hos Pigmaei narrantur, & varia nascen
tium mirabilia, &
monstrosa hominum genera idem Plinius tradit.
DE AMERICA. CAP. IIII.
2020[Handwritten note 20]
AMerica, quae nunc quarta pars terrae dicitur,
ab Americo Vespucio, eiusdem inuentore no
men sortita est.
Et nõ immerito, quoniam ma
ri undiq;
clauditur, Insula appellatur. Ptolo-
maeo autem &
antiquioribus propter nimiam
eius distantiam incognita permansit.
Inuenta
quidẽ anno Christi 1497.
ex mandato regis Ca
stiliae:
propter eius quoq; magnitudinem, no-
uus mundus appellatur.
In ea incolae nudi penitus incedũt, Antropo
phagi sunt crudelissimi.
In ſagittãdi arte certissimi: nulliq́; obediunt,
Dominis ac Regibus carent, In utroq;
sexu natatores existunt fortis-
simi.
Ferrum, cæteraq́; Metalla nõ habent, sed piscium & animalium
dentibus suas armant sagittas.
In ea quoq; reperitur animal habens
sub pectore utrem quendã nativum, quo foetus hinc inde secum fert,
nec nisi lactandi gratia promere solet.
Currendo sunt leves admodũ
atq;
velocissimi. Divitiae eorum sunt variorum colorum avium plu-
mae, ac lapillorum quorundam multitudo, quos ornatus causa ad au
res &
labia suspendunt. Uniones & aurum, cæteraq́; similia pro nihi-
lo habent.
In dando liberalissimi, cupidiſſimiq́; accipiendo perhiben
tur.
Sanguinẽ quoq; in lumbis & tibiarum pulpis comminuunt. Alii
defunctos cum aqua victuq́;
inhumant: alii vero morte luctantes in
bombiceis retiaculis inter duas arbores in syluam ingẽtem, apposito
victu ſuſpendũt, &
totã diem circa suspensum saltando consumunt.
Coelum, Solem, Lunã, & Stellas adorant. Illorum domicilia campana
rum instar fabrefacta sunt, foliis palmarum desuper cõtecta.
Semini
bus carent, sed arborũ radices in farinã comminuunt, &
in panes con
glutinant.
Porro haec insula in ea mundi parte sita est, qua Sol

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index