Apian, Petrus, Cosmographia

Page concordance

< >
Scan Original
61 Fo.28.
62
63 Fo.29
64
65 Fo.30
66
67 Fo31.
68
69 Fo.32
70
71 Fo.33.
72
73 Fo.34.
74
75 Fo.35.
76
77 Fo.36.
78
79 Fo.37.
80
81 Fo.38
82
83 Fo.39
84
85 Fo.40
86
87 41
88
89 42
90
< >
page |< < of 140 > >|
66SECVNDA PARS COSMO Germanis demergitur. Quamuis in nostra charta appareat in ori-
ente, oportet enim ut Mappa (quã vocant) incuruetur, donec aequi-
noctioalis (quum terra una cum aquis, quãtum ad maximas sui par
tes, rotunda existat) in circulum perfectum redigatur.
Deinceps ap-
parebit nobis in occidente.
Habet autem America insulas adiacen-
tes quamplurimas, ut Parianã Insulam, Isabellam quae &
Cuba di-
citur, Spagnollam in qua reperitur lignum Guaiacum, quo utuntur
nostrates contra morbum Gallicum.
Accolae vero Spagnollae insu-
lae, loco panis vescuntur serpentibus maximis &
radicibus. Ritus
&
cultus istarum circumiacentium Insularum par est Americae ac-
colarum cultui.
Appendix Gemmae
Friſij.
QUemadmodum immensa quodammodo est no-
ua haec Orbis pars, &
paucis hinc annis primum
explorata, ita quotidie alias atq;
alias ipsius par-
tes in nostram noticiam deduci mirum non est.
Quae enim Aristot. de insula per Carthaginenses
reperta inculta deſerta´q;
narrat in libello de Mũ
di miraculis, de hac ne, an de alia intelligi debeat, colligi non potest.

(Quod dico ne quis antea inuentã arguat.)
Anno igitur Christi. 1530.
Caesaris Caroli.
V. mandato ac auspiciis, Americae pars occidua per-
lustrata est, ubi Regio Peru, omniũ quae hactenus inuentae sunt, cum
auri tum aromatum ditissima, inuenta est.
Ea sita est in longitud. 290
graduum, ab occasu versus ortum facto ordine:
Ab orbe medio vero
dissidet auſtrũ versus partibus quasi.
5. Hanc etiam novam Castiliam
ab inuentoribus nominant.
Hictanta auri atq; argenti vis est, ut vasa
in contemptiſſimũ usum destinata, inde conflent.
Et quod magis mi
reris, in Civitate quadam Collao reperta domus est, tota auro tecta.

Neq;
vero minus in aliis foelix est regio, frumento enim bis per annũ
gaudet, animalium vario genere dotata, feris se tamẽ liberam iactat.

Oves tantae proceritatis sunt, ut vice equorum ipsis utantur, tam´que
foecundae, ut foetus bis per annum edant.
Civitates habet legibus atq;
armis munitas, fluminibus, montibus, ac syluis mirũ in modum ador
nata est, Paradisum dixeris terreſtrẽ.
Incolae vero prudentia, morum
comitate, artium variarũ peritia, ac fide probe instructi, commercia,
omnem´q probitatem satis excolunt.
Nisi quod Christum ignorent,
qui tamen ut multis iam innotuit, ita cunctis spiritu ducente inno-
tescat optamus &
speramus, omni´que industria, labore, ac diligentia
conandum est.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index