1196SECVNDA PARS COSMO.
qui Lubeca, Hamburgo & Amstel
redamo illuc navigant. Namque
apud eos in tantũ idq́; crebro per
penuriam annona inualescit, ut
piscibus torridis pro pane vulgo
utantur, quamuis aestate etiamnũ
florenti optimis & spirantibus
pratis fic abundent, ut armenta
(ne pinguedine suffocentur) ab
ipsis coercenda sint. Conficitur
apud hos optimum & medicinae
usui aptissimum butyrum. Repe
riuntur ibidem Falcones, Accipi
tres, Corui, Ursi, Lepores & Vul-
pes cum nivei tum atri coloris.
Equos habent velocissimos, qui
sine intermissione triginta mi-
liaria citato cursu conficiũt. Tem
pla habent multa, & domos ex os
sibus piscium & balenarum con-
structas. Non patet in hanc inſu-
lam navigatio, nisi aestiva eaque
quadrimestris, propter glacié &
frigora, quibꝰ intercluditur iter.
Si autem inter nautas de portus
cõmoditate potienda diſceptan-
tes aliquod bellũ navale in mari
cooriatur, quamuis id resciscat
loci praefectus, nullo illi damno
mulctantur, propter ea quod hu
ius nõ sit de his quae mari, sed quae
terra duntaxat aguntur, decer-
nere. Periclitantur etiam quam
sepissime naves propter & id genus marinas beluas, nisi
nauclerus sibi prudenter proſpi-
ciens, per vasa vacua mari im-
missa sonitusque tubarum longe
a navi eas propellat. & qui testudine ludunt, apud eos
reperiuntur quam plurimi, qui
praedulci modulamine & & pisces irretiant & capiũt. Mul-
ti etiã ad pellendã frigoris asperi
tatem in cavernis latitant, quem
admodum Africani ad calorem
aestivum vitandũ faciunt. Est in
vertice cuiusdam montis nomi-
ne UV eyszarch, inter & Gruntlandiam, a duobus pi-
ratis Pinnigt & Pothorst, con-
structum magnitudinis admiran
dae Quadratum nauticum, in gra
tiam navigantium, ut se a peri-
culis quae sunt Gruntlandiam ver
sus defendant.
Eius medium # 7.0|65.30
Harsol civi. # 7.40|60.42
Thirtes civi. # 5.50|64.44
Nadar civi. # 6.40|57.20
¶ Seelandiae Scaniae situs a
Ptho. Scandia dicta.
Eius medium # 34.20|56.15
Roschilde Episcopalis # 34.16|56.20
Hafnia, vul. Coppenhage.
# 35.29|56.30
¶ Huic adiacent Insulae.
Femara ins. # 30.15|55.55
Gotlandia ins. # 48.0|60.0
¶ Trimoantes Insulae.
Toliapis, vulg. Tenet # 23.0|54.20
Counos, vulg. Shepey # 24.0|54.30
Vectis ins. # 19.20|52.20
¶ Seelandiae Belgicae Civi.
Middelburgum emp. # 18.26|51.48
Ziericzee # 19.0|52.0
¶ Europae insularum finis.