cùm imminet aliqua diuturna, & continuata pluuia
in illa regione, tunc mercurius in fiſtula per aliquos
gradus ſupra conſuetam altitudinem eleuatur, è con
trà pluuia iam actu cadente mercurius in prædicta fi
ſtula deprimi ſolet, nec eſt exigua prædicta differen
tia, multotiès enim Piſis obſeruaui in diuturnis plu
uioſis tempeſtatibus variaſſe mercurij altitudinem̨
per duodecim gradus, ſcilicèt per latitudinem vnius
pollicis. Quia verò aſſeruo penès me exemplar epi
ſtolæ, quam Sereniſſimo Principi Leopoldo modò
Cardinali ampliſſimo anno 1657. ſcripſi circa hanc
materiam, hìc afferam breuiter ea, quæ tunc ſpecu
latus ſum, quod nimirùm fieri poteſt ob aeris preſ
ſionem ſupra mercurium ſtagnantem in fiſtula, vt an
te pluuiam aer multò magis grauitet, & comprimat,
quam in ipſo pluuiæ deſcenſu, quod vt clariùs oſten
dam, præmittendum eſt.
PROP. CXIV.