deſcriberent rectas lineas æquales, vel orbes inæqua
les, & creſcentes in eadem proportione, quam diſtan
tiæ à centro, ſeu axe firmo habent, nec aliter contin
gere aliquando poſſet. At quia conſtat non vniuersam
aquam lacus directè æquali motu moueri, vel conuer
ti vnà cum interna illa portione translata, vel circum
ducta, ſed videmus, quòd remotiſſimæ partes placi
dè omninò quieſcunt, dum intermediæ excurrunt,
vel rotantur velociſſimo motu, nec à maxima veloci
tate internarum partium prædicti corporis, vel fluidę
rotæ immediatè tranſitur ad partes fluidi remotiores
prorsùs quieſcentes, quæ officium vaſis ſuppleant,
ſed vt videre eſt in aqua turbida, & in aere fumoſo
tranſitur ordinato decremento ab aquæ partibus ve
lociſſimè directo motu agitatis, vel reuolutis per mi
nùs veloces gradatim, quouſque ad extimas quie
ſcentes perueniatur; non igitur aqua habere poterit
partes connexas vnum continuum conſtituentes. His
præmiſſis deuenio ad propoſitionem principalem.
Cap.
7. dę
natura flui
ditatis.
natura flui
ditatis.
PROP. CXL.