non autem à defectu ponderis eius. Si enim ſuſpen
dantur ex filis æquè longis duæ pilæ vna plumbea,
altera verò lignea quarum quælibet vnam vnciam̨
pendat tunc ſi æquè à perpendiculo remoueantur, ef
ficient vibrationes æquitemporaneas, at continen
tèr vndulationes ligneæ pilæ breuiores fiunt, dùm̨
breuiora ſpatia hinc inde, & diminuta percurriit, hìc
verò conſtat tarditatem ligni non à defectu ponderis, cum
vnius quoque vnciæ ſit, ſed ab amplitudine molis e
ius, quatenùs ſua dilatata ſuperficie cogitur expelle
re ampliorem aeris molem è ſuo loco, quem euidentiſ
ſimum eſt reſiſtere expulſioni, vt flabello, & alijs in
numeris modis experimur. Sed præterea ſuademur,
quod non à pondere aucto celeritas eius motus in flui
do augetur; ſi enim ſupponamus ingens nauigium̨
æquè velocitèr per maris ſuperficiem excurrere, ac
linter, manifeſtum eſt ea nullam grauitatem exercere
tranſuerſaliter dum in aqua innatant. adueniat poſtea
impedimentum externum, v. g. plures homines ſuis
viribus conentur impedire, & firmare curſum prædi
ctorum inæqualium nauigiorum, procùl dubio ener
gia vnius hominis tantùm ſiſtere, & ob firmare pote
rit lintrem, cùm è contrà nauis illa ingens æquè velox,
ac nauicula non poſſit impediri, neque velocitas eius
omninò extingui ab ingenti conatu, & repulſu centum
hominum: cauſa huius diuerſiratis oſtenſa fuit in no
ſtro opere de vi percuſs. pendetque ab energia vir
tutis motiuæ expanſæ per vniuerſam molem nauigij
prægrandis, quæ tam multiplex eſt virtutis motiuæ