Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

List of thumbnails

< >
91
91
92
92
93
93
94
94
95
95
96
96
97
97
98
98
99
99
100
100
< >
page |< < of 579 > >|

gnum tardiùs in hydrargyro aſcendere debuiſſe;
quàm per aquam ob maiorem illius reſiſtentiam; ſed
propter contrarietatem, & inimicitiam, quam habet
lignum cum Mercurio, ſuum curſum accelerat vt ex-

peditè mercurium fugiat, & aquam aeremque aſſe-
quatur; quod symbolum elementum, atque amicum
eſt; & propterea ceſſante odio non cogitur celerri-
ab eo diſcedere.
Sed vide quàm faciles ſint præ-
dicti philoſophi; qui occaſione exigente non veren-
tur
alitèr reſpondere, nam ſi ego quæram, quare gra-
uitas, quæ certè ineſt in hiſce terrenis corporibus,
celeriùs transfert ſaxum, quò magis ad terram acce-
dit, atque ei approximatur; reſpondent quia vicinia

terræ veluti roboratur vis motiua ſaxi cadentis; ſic
paritèr leuitas veſicę aereę creſcere deberet in aquę
ſummitate, quia nempè aeri approximatur, & ideò
virtus eius motiua roborari quoque deberet.
Sed
his omiſſis ſummi poſſunt diuerſa corpora, quæ na-
turam, & temperiem diuerſam, & contrariam aquæ
habeant, ſimillimam verò mercurio, & talis fortaſſe
erit ampulla vitrea, vel veſica, quæ repleatur mercu-
rio ſublimato, vel pręcipitato; ſic quoque vas fieri
poſſet ex metallo, vel alio corpore ſimillimo hy-
drargyro, vt nimirùm efficiatur compoſitum cuius
natura valdè diuerſa ſit ab aqua, & ſimillima hydrar-
gyro, & ſic omninò tolleretur inimicitia, & antipa-
thia inter vas, & fluidum craſſius mercuriale, nihi-
lominùs obſeruabitur prædictum vas velociùs aſcen-
dere per hydrargyrum, tardo verò motu per aquam,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index