Apian, Petrus, Cosmographia

Table of figures

< >
[41] Horænoctis.Horædiei.
[Figure 42]
[43] Luna creſcensCongreſſus ſiue con-iunctio Solis & LunæLuma decreſcensDiametra radiatio, ſiue op poſitio Solis & Lunæ
[Figure 44]
[Figure 45]
[Figure 46]
[Figure 47]
[Figure 48]
[Figure 49]
[Figure 50]
[Figure 51]
[Figure 52]
[Figure 53]
[Figure 54]
[Figure 55]
[Figure 56]
[Figure 57]
< >
page |< < of 140 > >|
108
DE DESCRIPTIONE
regionis alicuius in plano, incognitis
latitudine, longitud. & diſtantia.
CAP. I.
NEgare profectò non poſſum, quin omnium
modorũ certiſſimus in hac re ſit is, qui per
longitudines ac latitudines locorum ince-
dit, poſtea autẽ is qui per latitudines &
an-
gulos poſitionis regiones deſcribit:
vltimo
verò loco qui per ſolos poſitionis angulos
agit.
Quem tamen modum hic primum po
nimus, eò quòd alijs facilior ſit &
vulgarior.
At non ineptè explicandum mihi videtur, quos hoc in loco angu-
los poſitionis appellemus.
Angulus igitur poſitionis hic vocatur
interſtitium horizontis alicuius loci inter meridianum eiuſdem &

circulum verticalem ab hoc loco per alium procedentẽ.
Aut, vt fa-
cilius intelligas, diſtantia quæ eſt inter meridianum vel lineam du
ctam ad meridiem alicuius loci, &
lineã hinc per alium locũ tranſ-
euntem, vt patet in ſequẽti ſigura, vbi, a, b, eſt linea meridiana vel
ducta ad meridiem:
a, c, linea poſitionis vnius loci ab alio: b, c,
hic nõ adeò propriè (fateor) angulũ poſitionis vocamus, ſed quum
hic tantũ requiratur, capiamus baſim, b, c, pro toto angulob, a, c.
45[Figure 45]
COgnita finitione nominis, ſi per hunc modum Prouin
ciam aliquam, vel etiam totum regnum cum omnibus
Oppidis &
vicis etiam deſcribere volueris, primũ in
aſſere plano conſicc inſtrumentum tale, fiat circulus,
qui in quatu or quadrantes diſſecetur.
quadrante quo-
libet rurſus diuiſo (vt ſolet) in 90 gradus, poſtea affigatur per cen-
trum index cum perſpicillis aut pinnulis, quemadmodum in dorſo
aſtrolabij.
Hoc inſtrumento facto, opus erit etiam inſtrumẽto nau-
tico (quod Compaſſum appellamus) nam ab illo ferè tota res pen
det quibus habitis ita procedito:
Pone inſtrumentũ epipedometrũ
primũ in plano, &
ſuper ipſo Compaſſum, ita vt latus Cõpaſſi

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index