Apian, Petrus, Cosmographia

List of thumbnails

< >
101
101 (Fo.48.)
102
102
103
103 (Fo.49)
104
104
105
105 (Fo.50.)
106
106
107
107 (Fo.51)
108
108
109
109 (Fo.52.)
110
110
< >
page |< < (Fo.52.) of 140 > >|
109Fo.52.REGIONVM DESCRIP. drangularis adiaceat lineȩ meridianȩ inſtrumenti inferioris. Deinde
verte inſtrumentum cum compaſſo, eo vſq;
, quo index compaſſi cor
reſpondeat ſibi ſubſcripto indici, &
poſt hec inſtrumento ita manen
te, compaſſum tanquam perfunctum ſuo officio remoue.
Si nunc an
gulum poſitionis alterius loci à tuo ſcire velis, manente in ſtrumen-
to immoto, volue indicem donec per perſpicilla eius videas locum
alium, videbis mox angulum poſitionis à meridie vel Septentrione
ſecundum ipſius indicis remotionem ab eis.
Sed quorſum hæc? ro-
get aliquis, etiam ſi habeam ab vno loco poſitiones vel ſitus omniũ
locorum, ſi non adſit diſtantia nota, nihil profuerit.
Verum dicis ab
vno loco, nam niſi à duobus locis habeas angulos poſitionum, non
poteris deſcribere tertium.
Igitur ſi nunc Prouinciam totam depin
gere placet, inueſtiga primum ab vno Oppido, à quo placet incipe-
re, omnium circumiacentium locorum @@tus, eosq́ue trahe in plano
deſeripto primum circulo ex vno puncto poſito ad libitum, eoq́ue
diuiſo in.
360. gradus, vt eſt ipſum inſtrumentum epipedometrum,
&
cuique lineæ poſitionis adſigna ſuum nomen. Vt autem euites
multam peregrinationem, aſcende turrim Oppidi altiſſimam, at que
inde quaſi è ſpecula circumſpice.
Poſt hæc proſiciſcere ad aliud op-
pidum, atque ibi ſimiliter agito cum angulis poſitionum omnium
circumiacentium locorum, quos vbi habueris, pone punctum iſtius
oppidi à priori puncto in quacunque velis diſtantia, ſuper tamen
ſua linea poſitionis, atque ex hoc puncto trahe circulum obſcurum,
&
meridianum diſtantem à priori meridiano vndique æqualiter.
Demum trahe ex hoc puncto lineas poſitionum locorũ iam inuen
tas, &
vbi tunc fit interſectio lineæ alicuius cum prioribus eiuſdem
loci, ibi notula ponenda eſt pro tali loco.
Haud diſſimili ratione a-
ges cum omnibus locis alicuius regni, proficiſcendo eo vſque donec
omnia quæ deſcribere decreuiſti, bis in tuum conſpectum venerint,
atque omnium duas lineas habeas poſitionum.
Exempli cauſa, de-
ſcribamus aliquot loca Brabantiæ, atque id quò facilius fiat, aſcen-
dendo turrim Antuerpiæ cum inſtrumentis, pono inſtrumentum ſe
cundum plagas mundi, &
video circunquaque quæcunque poſſum
loca.
Reperio autem Gandauum tendere ab Arctis. 80. gradib. quaſi
in occidens, Liram ab ortu.
30. gradib. in auſtrum declinare, Mechli-
niam.
8. quaſi gradibus ab auſtro in occaſum, Louanium. 4. ab auſtro
ad ortum, Bruxellas.
25. ab auſtro in occaſum, Mittelburgum. 30. ab
occaſu ad Arctos, Bergas.
20. ab Arctis in occaſum. Sintq́ue hæc loca
ſatis pro exemplo:
his habitis, pono punctum in medio plani alicu-
ius quod locum Antuerpiæ ſignificet, hinc duco circulum quem di
uido in.
4. adſcriptis. 4. plagis mundi, Oriens, Occidens, Meridies, Se-
ptentrio.
Quadrantem deinde quemlibet diuido in. 90. partes, aut
faltem ſemicirculum in.
180. gradus, poſthæc ex puncto duco cuique
locorum prædictorum lineam per ſuos gradus, &
relin quo ita char-
tam imperfectam cum lineis tantũ.
Et me cum inſtrumentis

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index