Apian, Petrus, Cosmographia

Table of figures

< >
[Figure 21]
[Figure 22]
[Figure 23]
[24] Figuræ Eclipticæ ad Meridianum Leyſzningen.
[Figure 25]
[Figure 26]
[Figure 27]
[Figure 28]
[Figure 29]
[30] ZENITH.
[Figure 31]
[32] Zenith.
[Figure 33]
[Figure 34]
[Figure 35]
[36] Ecce habitationes antedictas.
[Figure 37]
[38] S E P T E N T R I O. pars ſuperior.
[39] Media nox.
[Figure 40]
[41] Horænoctis.Horædiei.
[Figure 42]
[43] Luna creſcensCongreſſus ſiue con-iunctio Solis & LunæLuma decreſcensDiametra radiatio, ſiue op poſitio Solis & Lunæ
[Figure 44]
[Figure 45]
[Figure 46]
[Figure 47]
[Figure 48]
[Figure 49]
[Figure 50]
< >
page |< < of 140 > >|
114REGIONVM ET LOCO. 48[Figure 48]
AD hanc rem opus erit inſtrumento
magnæ vtcunque quantitatis, nam
inter omnia inſtrumẽta Mathema
tica, maiora ſunt certiora, &
vſui
aptiora.
Verũ non erit neceſſe mihi
hic ſcalæ Geometricæ deſcriptionẽ
apponere, cùm vulgaris ſit &
cuiuis
nota.
Tantùm hoc ſatis erit dixiſſe,
quòd inſtrumentũ debeat eſſe, quale fere eſt dorſum Aſtro
labij, cum indice volubili, habẽs ab altero latere ex centro
inſtrumẽti pinnulã ferreã, qua ſuper baculo aut fuſte figi
poſſit.
Dimẽſurus igitur loci viſi diſtantiam quantumuis
longã, fige in campo vel agro baculum, 5.
vel 6. pedũ. Huic
ſuperimpone per pinnulam inſtrumentum pręſcriptum,
poſito´q;
indice ſuper linea diametrali ipſius inſtrumenti,
verte ipſum inſtrumentũ cum indice eouſq;
, quò per in-
dicis perſpicilla videas locũ dimetiendũ:
fixo itaq; inſtru-
mẽto, verte indicem ad alterum diametrum tranſuerſum
(ipſum enim inſtrumentũ duobus diametris diſſectũ eſſe
debet) &
recede in latus ad eam partẽ quam index indicat
ad certam aliquam diſtantiã, quę quãtò maior fuerit, tan-
to certior erit operatio.
Hic iterum fige fuſtem vel bacu-
lum, cui ipſum inſtrumentũ per pinnulam primũ leuiter
impone, deinde indice poſito ſuper diametro tranſuerſo
ipſius inſtrumenti, verte inſtrumentum cum indice ſuper
linea ſua manente, quouſq;
per ipſius foramina priorem
baculum aſpicias ꝗ̃ rectiſſimè, atque ita ipſum inſtrumen
tum firmiter baculo affige.
Dehinc verte indicem, vt per
ipſius perſpicilla rem dimetiendã videas, atq;
hic diligen-
ter nota partes ſcalæ Geometricæ per ipſum indicẽ abſciſ
ſas, quas memoriæ vel tabellæ manda.
Quibus actis, ſi di-
ſtantiam inter duos baculos duxeris in omnes partes ſea-
læ, quæ ſunt ferè in omnibus.
12. & productum hinc nume
rum per partes ſcalę per indicẽ abſciſſas diuiſeris, prodibit
loci vera diſtantia.
Verbi gratia, ſit in ſequẽti figura locus
dimetiendus, a.
b, verò ſignum ſtationis primæ, à quo in latus ſecun-
dum angulum rectum diuerto ad c, vbi index abſcindit duas partes
ſcalæ.
Diſtantia verò inter b, & c, ſit. 200. pedũ. Duco igitur. 200. in. 12.
prodeunt. 2400. quæ diuido per. 2. fiunt. 1200. pedes inter 2, & b, qui
ſunt.
240. paſſus, vel ſtadium vnum & . 115. paſſus.
¶ DVOBVS VEL TRIBVS VISIS LOCIS,
quomodo per angulos poſitionum rectæ eorum diſtantiæ ſint inuenien-
dæ, etiam ſi in nullo eorum præſens ſis. Et qua ratione facillimè
regio deſcribi poſsit ex ipſis, abſq; nautico Compaſſo, aut
line æ meridianæ obſeruatione. CAP. V.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index