Apian, Petrus, Cosmographia
page |< < (Fo.56.) of 140 > >|
117Fo.56.RVM DESCRIPTIO. c, quod declinat à linea media. 40. grad. ipſum, a. 60. demùm b 75. Nu
mero igitur hos gradus in circulo ſecundo in plano deſcripto ex, e,
centro:
& per eos duco ex, e, lineas, quæ ſecabunt priores. Notandum
igitur eſt, quæ lineæ ſint eiuſdem loci, nam vbi ſe mutuo ſecant, ibi
eſt punctus eius loci.
Diuido nunc per circinum lineam, d, e. in. 10.
partes, per quas dimetior diſtantias inter duas quaſque ſectiones ſiue
puncta locorum, &
quot de huiuſmodi partibus continent, multi-
plico per.
300. productum rurſus diuido per. 10. & apparet mihi ta-
lium duorum locorum vera diſtantia.
Vt quoniã inter ipſum, a, & c,
ſunt.
6. partes huiuſinodi, dico per regulam proportionum. 10. dant
300.
quantum dant. 6. facit 180. quæ eſt diſtãtia recta inter, a, c. Eadẽ
ratione licet ſcire diſtantias d.
c. | d. a. | d. b. | a. b. | c. b. | e. c. | e. a. & e. g. |
Atq;
hic eſt tertius modus deſcribendi regiones longè omniũ facil-
limus, quia tantum opus eſt circulo diuiſo in 360.
partes cum indice.
Neque alicuius alterius rei, nempe Compaſſus, Meridiei, Latitudinis
Longitutinis aut diſtantiæ regionũ vſus aut opera requiritur.
Præ-
terea adeò certus eſt, vt in regione.
50. aut. 60. aut. 100. etiã miliarium
Germanicorum nullam quiſquã percepturus ſit erroris notã.
Obſer
uandum aũt, vt ſingula regionis loca bis in conſpectum veniant, ſem
per´que dum aliò te confers, inſtrumẽti diameter ad locum dirigatur
quẽ antea perluſtraſti, aut quẽ velis mox accedere.
Sic´q; ſingulas vr-
bes, vicos, pagos, turres, domos, alia´que inſcribere (ſi libet) poteris.

Quemadmodum nos in præcedenti figura depinximus ob oculos.
¶ QVARTVS MODVS PER DISTAN-
tiam & angulum poſitionis. CAP. VI.
HIc modus omnino etiam facilis eſt, niſi qaòd dua-
rum rerum cognitione ſit opus.
Q@ibus per præ-
cedentia cognitis, ponatur primus locus in char-
ta ſecundum rei exigentiam, hoc eſt, ſi ſit medius
regionis, ponatur in medio chartæ:
ſin aliter, ſe-
cundũ hoc ſtatuatur.
Ex hoc igitur centro deſcii-
batur circulus diuiſus in.
360. gradus poſitionum,
quo facto ducantur lineæ poſitionum circumiacentium locorũ ex
centro, quemadmodum paulò antè expoſuimus.
Poſt hæc deſcriba-
tur ſcala miliarium pro magnitudine chartæ &
regionis deſcribendę.
Ex hac ſcala capiatur cuiuſque loci diſtantia, & poſito vno pede cir-
cini in centro, altero fiat punctũ pro tali loco.
Si nunc libet pergere,
Accede vnũ locorũ prius deſcriptorum, atq;
inde rurſus accipe alio-
rum angulos poſitionũ &
diſtantias. Et alio circulo in charta deſcri-
pto circa punctũ huius loci, deſcribe diametrũ eius, qui quidẽ reſpon
det Auſtro &
Aquiloni, ita vt ſit parallela diametro prioris, aut ea-
dem continua, ſi ſit in eadẽ linea meridiana:
deinde circulo diuiſo vt
prius, age cũ lineis poſitionũ &
diſtantijs circũiacentiũ, vt iam

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index