Apian, Petrus, Cosmographia

Table of Notes

< >
< >
page |< < of 140 > >|
120REG. ET LOCO. DESCRI.11
# Integra per integra, proueniunt integra.
# Integra per minuta, fit numerus cuiꝰ vnitas valet. 60 \\ integra, ergo multiplica eũ per. 60. fiunt integra.
# Minuta per minuta, proueniunt integra.
# Minuta per integra, proueniunt minuta.
Si diuido # Minuta per ſecunda, prouenit numerus quem mul- \\ tiplica per. 60. erunt integra.
# Secunda per integra, proueniunt ſecunda.
# Secunda per minuta, proueniũt minuta.
# Secunda per ſecunda, proueniunt integra.
# Simili modo de alijs minutis.
¶ Quæ verò hic ex Tabulis ſinuum adduci poſſent, conſultò
prætermitto, quòd ad inſtitutã Coſmographiæ methodũ nõ
videantur pertinere, ſed altioris eſſe conſider ationis.
SEd quorſum (inquiet aliquis) pertinet cognitio huius
differentiæ longitudinis?
Hac cognita, diſcetur lon-
gitudo alicuius loci ignota, módò alterius ſit nota.
Si
enim differentiã hanc adijcias, vel adimas longitudini
notæ, prodibit longitudo vera prius incognita.
Di-
co autem adijcias vel adimas:
nam ſi locus, cuius longitudo eſt in-
cognita, ſit occidentalior altero, differentia eſt adimenda longitu-
dini notæ:
econtra adijcienda eſt, ſi ſit oriẽtalior, tum demum exi-
bit longitudo quæſita.
HÆC ſunt ferè quę mihi videbãtur nõ incõmodè huic
libello Apiani adijcienda, cùm quia eadem eſt materia,
tum etiã hic meus ſine illo, aut illius fine hoc meo im-
perfectus videri potuiſſet.
Verùm hoc vnũ admonuiſſe
volo, quicquid hic de chartis planis deſcribendis dixi
mus, totum id (ſi ad minutum vſq;
examinari debeat) imperfectũ
eſſe.
Nun quam enim in plano poterit deſcriptio fieri regionũ, quę
ex omni parte ſit completa, etiam ſi ipſemet Ptolemæus redeat,
nam aut longitudo omittetur regionum, aut diſtantia non ſeruabi
tur, aut ſitus negligetur, aut etiam duo horum:
ratio eſt, quòd nul-
la ſit cognatio ſphæræ ad planũ, quemadmodũ nec perfecti &
im
perfecti, aut finiti &
infiniti. Verùm quum in prouincia. 50. vel. 100
miliariũ hic error nullius momẽti efficiatur, non adeò curandum
eſt.
Sed ſi totam Europã quis per hos modos deſcribere velit, com-
modiſſime hoc &
certiſſime in ſphærico efficiet corpore, quod,
quum non ſit vulgarium, hic miſſum facio.
Locorum deſcriptionis Finis.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index