Apian, Petrus, Cosmographia

Table of figures

< >
< >
page |< < (Fo.64.) of 140 > >|
133Fo.64.ASTRONOMICI. dito pro loci commoditate quantum placet, recta tamen via ad rem
metiendam.
Et rurſus vt prius per annulum aſpicito. Tum ſi alicu-
bi fuerint notatæ partes vmbræ verſæ, eas ad rectam reducito viam
quam diximus.
Metire etiam diſtantiam inter duo loca ſtationum.
Subducantur ergo partes minores à maioribus, reſiduum pro diuiſo-
re ſeruato.
Demum multiplicato diſtantiam per. 12. productum per
diuiſorem ſeruatum diuidito:
quod ex huiuſmodi diuiſione proue-
niet, altitudinem rei metiendæ proculdubio manifeſtabit ab oculo
ſurſum.
Vt fingamus filum in prima conſtitutione notaſſe. 8. partes
vmbrę rectę, in ſecunda.
9. partes vmbræ verſæ, quæ valent. 16. partes
vmbræ rectæ, ſitq́ue diſtantia inter duo loca ſtationum.
120. pedum,
Subduco.
8. ex. 16. reſtant. 8. deinde duco. 12 in. 120. fiunt. 1440. hunc
numerum partior per.
8. fiunt. 180. quæ eſt altitudo rei metiendæ.
¶ Facilius idem. CAP. XVI.
SEd ne ignari etiam Arithmetices hoc vſu omnino fru-
ſtrentur, ij quærant duas ſtationes accedendo aut rece-
dendo, ita vt vna ſtatione filum ſit in.
12. altera in. 6. vm-
bræ rectæ, tum enim ſi duplaueris diſtantia duarum ſta-
tionum, emerget altitudo rei metiendæ.
Aut vna in. 12.
alia in. 8. vmbræ rectæ, tum diſtantiam tripla. Aut vna in 12. altera
in.
9. vmbræ rectæ, quadrupla interſtitium. Item ſi vna ſtatione ha-
bueris.
12. altera. 8. vmbræ verſæ, tum dupla interſtitium. Sivna 12.
altera 6.
vmbræ verſæ, tum ſpatium inter duas ſtationes eſt æquale
rei metiendæ.
Idem accidit ſi in vna ſtatione filum. 6. vmbræ rectæ,
altera.
8. vmbræ verſæ notauerit. Vel ſi vna fuerit. 6. vmbræ verſę,
altera.
4. eiuſdem. Vel. 4. & 3. eiuſdem. In his enim interſtitia ſunt
æqualia rebus menſurandis.
¶ De longitudine rerum in ædito ſitarum.
Caput. XVII.
SI quis rerum ſurſum eleuatarum, vt feneſtrarum, ſtatua-
rum, turrium, aut ædificiorum in monte poſitorum, aut
turrium ſacris ædibus ſuperpoſitarũ, longitudines per-
diſcere velit, Is poterit primò per viam præſcriptam al-
titudinem cacuminis dimetiri, deinde altitudinem ba-
ſis, ſiue infimæ partis, ſubducta deinde altitudine minori ex altitu-
dine maiori, reſtabit longitudo ipſius rei menſuratæ.
Vt ſi altitudo
cacuminis fuerit.
300. pedum, imæ verò partis. 200. pedum, relinqui-
tur longitudo.
100 pedum.
¶ Aliter idem & facillimè. Cap. XVIII.
ALligato filo in duodecima parte ſcalæ Geometricæ, acce-
de aut retrocede donec ambæ pinnulæ faſtigio accuratiſ-
ſimè reſpondeant, ſignato deinceps loco ſtationis

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index