Apian, Petrus, Cosmographia

List of thumbnails

< >
11
11 (Fo.3.)
12
12
13
13 (Fo.4.)
14
14
15
15 (Fo.5.)
16
16
17
17 (Fo.6.)
18
18
19
19 (Fo.7.)
20
20
< >
page |< < (Fo.5.) of 140 > >|
15Fo.5.GRAPH. PETRI AP.
QVum terræ & aquæ ſuperficies ſit vna, & ſphæ
rica (quod eius vmbra, cùm certa opaci corpo-
ris ſit ſpecies, in lunari eclipſatione apertiſſime
demonſtrat) &
in medio mundi immobilis con
ſtituta, quinq;
cœleſtis ſphȩrȩ circulos, quemad
modum ſphȩra, in conuexitate ſua cóplectitur.
Æquinoctialem ſcilicet, & Tropicos & Arcti-
cos circulos.
Qui præter æquinoctialem, in cœlo quinque zonas, to-
tidemq́ue in terris plagas conſtituunt.
Quarum duæ circa polos ex-
tremæ, frigore ſemper horrentes, vix habitabiles exiſtunt.
Tertia in
omnium medio inter tropicos ſita, propter continuum ſolis diſcur-
ſum, &
ob radiorum ſolis perpendicularitatẽ, terra ſeu plaga aduſta,
&
malè aut ægrè habitabilis, ratione diſcernitur. Reliquæ duæ, quæ
tropicis arcticisq́ue circulis interiacént, temperatæ &
habitales.
Temperantur enim calore torridæ zonæ, &
extremarum frigore,
quarum nos alteram incolimus, alteram Antœci &
Antichtones.
¶ Diuiſionis præmiſſæ formula in plano extenſa.
9[Figure 9]

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index