Apian, Petrus, Cosmographia

List of thumbnails

< >
21
21 (Fo.8.)
22
22
23
23 (Fo.9.)
24
24
25
25 (Fo.10.)
26
26
27
27 (Fo.11)
28
28
29
29 (Fo.12)
30
30
< >
page |< < (Fo.10.) of 140 > >|
25Fo.10.GRAPH. PETRI AP.
PROPOSITIO TERTIA.
ALtitudinem Poli ſupra horizonté omni die, & pro qua-
libet hora certa diei, dicto citius inuenire.
Si quouis die
altitudinem Poli ſcire deſy deras, Accipe pro liora certa
ſolis altitudinem, vt ante præmiſſa docet:
Deinde per-
pendiculis rectè pendentibus, volue ac reuolue organum, donec
interſectio horæ iam acceptæ, &
lineæ parallelæ, ex gradu Solis, in
quo eſt Sol die oblato, ductæ, ſit directè ſub perpendiculo trigoni.
Et index rotulæ, qui vltra periphæriam rotulæ eminet, altitudinem
poli ſine errore pro data habitatione manifeſtabit.
Quomodo
autem poli altitudo per ſtellas fixas noctu depræhendatur, alibi
docebimus.
PROPOSITIO QVINTA.
STella polari (circa quam punctus ſeu vertex mundi i@
mobilis conſiſtit) incognita, in eius cognitionem dupli-
ci via vtiliter peruenire.
Imaginare ergo vnam lineam
rectam ab extremis duabus ſtellis maioris Vrſæ, ſeu ro-
tis pilaſtri, vſque ad proximam ſtellam, quæ huic lineæ obuiauerit,
&
habebis ſtellam polo mundi proximam: quæ à Naucleris ſtella
maris, ab Aſtrologis verò Alrukaba dicitur.
Eiuſinodi igitur ſtel-
larum ſitum &
effigiem (quæ Vrſam ſeu plauſtrum figurant) vides
hic Lector in figura ſequenti.
Ibidem enim linea albis ſciſſuris pro-
ducta, indicat ſtellam polarem.
Non quòd polus ſit, ſed ſtella polo
mundi proxima.
IDEM ALITER.
POne organum viatorium, quod lingua vulgari Com-
paſſus dicitur (vt aſſolet.)
Si poſtea filum, ſeu naſum (vt
vocant) Compaſſi, viſu produxeris ad firmamentum
vſque, proculdubio inuenies ibi radiali linea polum Se-
ptentrionarium, qui Arcticus Borealis, &
Aquilonarius dicitur,
ſuper quo mundus ipſe verſatur.
Eſt autem polus ille mun-
di, punctus imaginarius non ſenſibilis, iuxta quem dicta ſtella
mouetur.
¶ Huius traditionis figuratum exem-
plar ſubſequitur.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index