Apian, Petrus, Cosmographia

List of thumbnails

< >
31
31 (Fo.13.)
32
32
33
33 (Fo.14.)
34
34
35
35 (Fo.15.)
36
36
37
37 (Fo.16.)
38
38
39
39 (Fo.17.)
40
40
< >
page |< < of 140 > >|
32PRIMA PARS COSMO.
Idem aliter per Baculum quem Aſtro-
nomicum dicimus, ex motu Lunæ
vero, & ſtellarum non erran-
tium ſitu deprehendere.
ANtequã rem ipſam aggrediar, fuſtis ſeu bacu-
li fabricam Geometrica ratione conſultò prę-
dicere decreuimus.
Fiat igitur ſemicirculus ſu
per F, centro, qui ſit A, B, C.
Etex F, ſigno ſeu
centro, orthogonalis excitetur ad circumfe-
rentiam vſq;
in longitudine. 5. 6. aut. 7. pedũ,
(quia ſecũdum eius longitudinem debet fieri
baculus ſeu fuſtis ex ligno ſolido &
glandoſo
groſſitudine digiti) &
tangat circulum in puncto B, ſic erit ſemicir-
culus diuiſus in duos quadrantes, ſcilicet A, B.
& B, C. Quibus ſic diſ-
poſitis, pone vnum circini pedem in F, ſignum, reliquum ad palmi
latum extende, &
fac mobili pede notas duas, vnam verſus A, ibidem
fiat nota G, Reliquam verſus C, vbi notetur H.
Circino ſic immoto
manente, ponetur vnus pes in B, altero mobili deſcribe circulum oc
cultum, ad quem ducendæ ſunt contingẽtes ex vtriſq;
punctis circa
F, erunt´que ipſæ lineæ G, D, &
H, E, æquidiſtantes ſeu parallelæ F, B.
Deinde quadrantem A, B. Similiter & B, C, diuide in. 90. partes aut
gradus, hoc modo:
Primò in tres partes æquas, & iterum quamlibet
partem in tres.
Tertiò quamlibet in duas. Poſtremò & vltimò in
quinq;
. Quibus & centro F, applica regulam, & trahe lineas occultas
per oẽs gradus:
& vbi iam productæ lineæ diſpeſcunt G, D, & H, E,
lineas, notentur ſigna.
Quo facto, protrahe lineas à punctis G, D, li-
neæ, vſq;
ad oppoſita puncta lineæ H, E. Quæ quidẽ lineæ tranſuerſæ
interſcindunt F, B, ſemidiametrũ.
Deinde fiat baculus in longitudi-
ne F, B, habens æquales diuiſioues F, B, lineæ.
Numeri itaq; giaduum
ab B, verſus F, ſecundum exigentiam diuiſionis ſunt aptandi.
Dein-
ceps fac tabulam verſatilem ſeu pinnacidiũ in longitudine G, H, vel
D, E:
eius´que in medio fac foramen ſeu rimulam aut fiſſuram, in qua
idem baculus ad angulos rectos moueri poſſit, &
paratus erit Bacu-
his.
Cuius proxime ſequentem ſume formulam.
¶ Quemadmodum nunc ipſius Baculi Aſtronomici fabri-
cam non inconuenienter prædiximus, ſimiliter &
eius vſum omnino neceſſarium typo quàm di-
ſtincto, ac declaratione manifeſta
conſequenter deſcribemus.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index