Apian, Petrus, Cosmographia
page |< < of 140 > >|
36PRIMA PARS COSMO.
DETERRÆ AMBITV.
CAP. XII.
29[Figure 29]
TOtius terræ ambitus. 360. gradus (quemad-
modum ſphæræ circuli) continere dicitur, &

vni gradui.
60. miliaria Italica, aut. 15. Alema-
nica communia, aut Sueuica 12.
reſpondere
compertum habemus.
Si igiturterræ ambi-
tum noſcere anhelas, multiplica.
360. gradus
terræ ſcilicet periphæ riam, per.
60. offendes
miliaria Italica.
21600. per. 15. naſcũtur. 5400.
miliaria Germana communia: aut ſi. 360. in. 12. duxeris, proueni-
unt.
4320. Sueuica. Tot enim miliaria Alemanica, Sueuica, aut Itala
circuitus terræ certiſſimis Mathematicorum demonſtrationibus
continere probatur.
Habito terræ ambitu, ſi quis eius diametrum
(quæ quidem eſt linea recta per centrum eius, ex vtraque parte ad
circum ferentiam eiecta) quanta ſit, ſcire deſyderat, facile id per re-
gulam dimetientis inueniet, multiplicando ſcilicet circumferentiã
per.
7. diuidendo productum per. 22. naſcitur in quotiente diame-
tri numerus.
Habet igitur ſupputatione ſolerti facta Diameter ter-
ræ.
6872 {8/11} miliaria Itala, Germana. 1718 {2/11}. Sueuicaverò, 1397 {6/11}.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index