Apian, Petrus, Cosmographia

Table of Notes

< >
< >
page |< < of 140 > >|
44PRIMA PARS COSMO.
¶ Idem aliter per tabulas Sinuum.
QVa autem via locorum viatorias diſtantias per
Tabulas Sinuum faciliori computu dignoſcere
poſſis candide Lector, paucis prælibatis cogno-
ſces.
Complures enim noſtri temporis reperiun
tur homines, qui Arithmeticam, Mathematicæ
diſciplinæ principium, matrem, atq;
radicem, ab
horrent &
deteſtantur, & ſurda aure vt Syrenas
pertranſeunt.
Quapropter hij homines nullo fundo muniti, huius ar
tis aciem haud facilè pertingere aut nanciſci poſſunt.
Vt autẽ omnia
cruditis, &
in Mathematica mediocriter exercitatis eſſent apertiſſi-
ma, hunc modum addere propoſuimus.
Datis duorum locorum aut
Oppidorũ longitudinib.
& latitudinib. eorum differentiam in longi
tudine elicias.
Qua habita, multiplica Sinum rectum differentiæ lon
gitudinis in Sinum cõplementi latitudinis minoris.
Dehinc procrea
tosex multiplicatione numeros diuide per Sinum totum, quotientis
quære arcum, ſecundum doctrinam Tabularum habebis Inuentum
primũ.
Siverò multiplicaueris Sinum latitudinis minoris per Sinum
totum, &
productum diuiſeris per Sinum complementi primi inuen
ti, &
arcu quotientis ex latitudine maiori ſublato, reſultat Inuẽtum
ſecundum.
Præterea due Sinum complementi primi Inuenti in Si-
num complementi ſecundi Inuenti, numerũ productum diuide per
Sinum totum, quotientis arcum de quadrante ſubtrahito, remanent
tandem gradus maximi circuli, quos reſolue in miliaria, emergit eo-
rum locorum viatoria elongatio, quam oportuit inuenire.
¶ Huiuſcemodi formulæ hanc exemplarem
ſume computationem.
HIeroſolyma Paleſtinæ Iudææ ciuitas, vbi paſſus eſt Ieſus
Chriſtus ſaluator noſter, in longitudine habet (vt Pto.
aſſerit) gradus. 66. o. in latitud. autem gradus. 31. 40. Nu
renberga verò ciuitas Germaniæ famatiſſima, in longi-
tudine continet gradus.
28. 20. & in latitudine gradus 49. 24 Subtraho
igitur longitudinem minorem à maiori, &
reſiduo diſtantiam gra. 37
mi 40.
iſtorum Sinus eſt. 36664. Similiter pone latitu. miuorẽ. ſ. gra. 31
mi.
40. cuius Sinus eſt. 31498. Conſimiliter complementũ eiuſdẽ cum
Sinubus gra.
58. 20. Sinus verò. 51067. His habitis multiplico Sinum
differentiæ lon.
in Sinum complementi latit. minoris, & procreo.
1872320488.
numerus ille diuiſus per Sinum totũ, ſcilicet. 60000. col
ligitur in quotiente Sinus.
ſ. 31205. cuius arcus gra. 31. minu. 20. quod
primum Inuentum appellari libuit.
Deinde duco Sinũ lati. minoris
ſcilicet.
31498. in Sinum totum, reſultat. 1889880000. ſi´q; illud pro-
ductum diuiſero per Sinum cõplementi Inuenti primi.
ſ. 51249.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index