Apian, Petrus, Cosmographia

List of thumbnails

< >
51
51 (Fo.23.)
52
52
53
53 (Fo.24.)
54
54
55
55 (Fo.25.)
56
56
57
57 (Fo.26.)
58
58
59
59 (Fo.27)
60
60
< >
page |< < of 140 > >|
54PRIMA PARS COSMO.
De Periœcis, Antœcis, Antipodibus
ſiue Antichthonibus, Periſcijs, & Amphiſcijs.
Caput XVI.
OMnis igitur terra quadrifariam diuiditur. Au
ctores euim, puta Cleomedes &
alij, faciunt
ſub quolibet meridiano, &
ad quũlibet pun
ctũ cuiuſuis meridiani, quatuor habitatiões
habentes quandã inter ſe rationem ſeu pro-
portionem.
Quarũ primã nos incolimus. Etiã
pro prima habitatione poteſt accipi quili-
bet locus ſeu punctus in toto terrarum orbe.
Alteram habitant illi qui Periœci, id eſt, circumcolæ appellantur.
Tertiam verò habitationem Antœci, id eſt, anticolæ poſſident.

Quartam &
vltimam regionem ſeu habitationẽ homines quos An-
tichthones ſiue Antipodes vocitamus, tenent.
ANtipodes dicuntur, qui nobis è diametro veſtigia obuer
tunt, &
ſimilem cœli verticem æquè vt nos vident. Et cũ
illis nihil commune habemus, ſed cõtraria omnino:
quia
cùm nobis Sol æſtatẽ efficit, illos dura hyems opprimit.
Et cùm apud nos dies habetur, Antipodib. certe nox efficitur: con-
trà, quando illis dies eſt, nobis redditur nox.
Quando nos diem agi-
mus longiſſimum, apud illos nox longiſſima, breuiſſima´q;
dies ſta-
tuitur.
Quos tamẽ Lactantius Fir. vir aliàs imprimis eruditus, lib. 3.
cap.
24. pueriliter errans, ſuis ſtramineis doxijs´q; argumẽtis eſſe ne-
gat, deridet´q;
Mathematicos, qui terrã (quantũ ad maximas ſui par-
tes) ſphæricam eſſe dicunt, quod etiam certiſſimis oſtenſionibus &

ſubtilitate geometrica demonſtrãt, id quod experimentis quoq;
ſa-
tis cognitum eſt.
Quem ſequutus eſt Auguſt. lib. 16. cap. 9 de Ci. dei.
ſic ſcribens:
Qui verò & Antipodas eſſe fabulantur, id eſt, homines
à contraria parte vbi Sol oritur quando occidit nobis, aduerſa pe-
dibus calcare veſtigia, nulla ratione credendũ eſt.
Non vtiq; hoc du
bites ſuauiſſ.
Lector, quòd Apoſtoli Chriſti inter ſe fuiſſent Anti-
podes, qui conuerſis inter ſe pedibus ſtare ſolent, ſi Iacobus maior
frater Ioannis Euangeliſtæ filius Zebedæi auram ſpiraſſet in Gali-
tia, vbi nunc corpus ipſius (vt dicunt) requieſcit, ſicut Thomas Apo
ſtolus in India ſuperiori.
Certè Indi (quia diametrantur ferè) Hiſ-
panorum ſunt Antipodes &
veſtigia Hiſpanis, & ecõtrà Hiſpani In-
dis obuertunt, &
terrã æquè calcare ſolent: quanuis non adeò præ-
ciſe ſecundum dimetientem, tamen hac in re nihil diſtare videntur,
Antipodes´q;
dici debent. Hoc idem veriſſimus ille Strabo auctor
non publicandus affirmat, dicens:
Antipodes inter ſe quodãmodo
eſſe neſcij nõ ſumus.
De quibus lege Pliniũ natural. hiſt. lib. 2. ca. 67.
Volateranum, &
omnes ferè Geographos.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index