Apian, Petrus, Cosmographia
page |< < (Fo.27) of 140 > >|
59Fo.27GRAPH. PETRIAP.
PRaga habet in longitudine. 32. 0. in latitudine. 50. 4.
Lyptzigum habet in longitud. 29. 58. in latitud. 51. 24.
Leyſznigum habet in longitud.
30. 20. in latitud. 51. 10.
Venetiæ habet in longitudine.
32. 30. in latitud. 44. 50.
Vienna Pannoniæ habet in lon.
35. 8. in latitud. 48. 25.
Monachum habetin lon.
29. 29. in latitudine. 48. 0.
Ingolſtadium habet in longitud.
29. 6. in latitudine. 48. 42.
Erfordia habet in longitud.
28. 30. in latitudine. 51. 10.
De ſpeculo coſmographico
Caput. XIX.
SPeculum eſt illud quo aſpicimus, ac ſpeciem, id
eſt, imaginem noſtram contemplamur.
In hoc
autem ſpeculo, totius orbis, id eſt, terrę ſpeciem,
imaginem, ſeu picturam contemplamur.
Imprimis igitur generalem huius ſpeculi vſum
ſeu declarationem, quantũ ad eius partes, oſten-
damus.
Eſt itaq; in eo inſtrumento ſeu ſpeculo,
limbus in extremo immobilis, in.
24. ſegmenta diuiſus, qui horarum
limbus appellatur, quodlibet autem ſegmentum ſeu ſpacium vnius
horę continet.
4. quartalia ſeu ſpaciola: vnumquodq; ſpaciolum. 15.
minuta temporis repræſentat. Adſunt etiam tres rotulæ mobiles,
quarum prima ſiue inferior, ſpeculum Orbis (quam Mappam vo-
cant) repræſentat.
Altera fert Zodiacum, & ob ſimilitudinem, rethe,
ſiue aranea nominatur, apud Arabes autem alhancabut.
Tertia, ve-
rò &
vltima volubilis rotula parua habet. 24. diuiſiones horarum,
cum Indice meridiei.
Eſt inſuper Index, qui voluellum vel alhidada
dicitur, ſupra centrum infixus, qui omnes rotulas ſupradictas conti-
net, &
conſtringit, ne facilè à centro decidant.
DE VSV SPECVLI COSMOGR APHICI.
¶ Hoc Caput continet aliquas Propoſitiones, quæ particularem
declarationem, necnon vſum multiplicem Speculi orbis lucidiſſi-
mè explanant.
PROPOSITIO I.
QVomodo vniuſcuiuſque regionis, ciuitatis, aut oppidi ſitus
in Speculo Coſinographico ſit inueſtigandus breuiter enun-
ciare.
Siigitur regionẽ, aut ciuitatem aliquã in Speculo iſto locare vo
lueris, in primis fac notã in limbo Speculi circa longitudinis gradum
iſtius oppidi, &
ſuper eandem ſignaturã pone voluellũ cum linea fi-
duciæ.
Deinde conſidera eiuſdẽ regionis ſiue oppidi latitudinẽ in or
dine graduũ latitudinis, quã numerabis in voluello ab æquinoctiali
in latitudine Septentrionali vel Meridionali, prout abacus

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index