Apian, Petrus, Cosmographia

Table of contents

< >
[31.] PROPOSITIO TERTIA.
[32.] PROPOSITIO QVINTA.
[33.] IDEM ALITER.
[34.] ¶ Huius traditionis figuratum exem-plar ſubſequitur.
[35.] PROPOSITIO QVINTA.
[36.] PROPOSITIO SEXTA.
[37.] PROPOSITIO SEPTIMA.
[38.] PROPOSITIO OCTAVA.
[39.] PROPOSITIO NONA.
[40.] ¶ Prointellectu harum Propoſitionum, ſume orga-num hoc de quo dictum eſt.
[41.] DE LONGITVDINE REGIO@ num, Prouin@iarum, Oppidorum, loco-rúmue inue ſtiganda. CAP. X.
[42.] Idem aliter per Baculum quem Aſtro-nomicum dicimus, ex motu Lunæ vero, & ſtellarum non erran-tium ſitu deprehendere.
[43.] ¶ Quemadmodum nunc ipſius Baculi Aſtronomici fabri-cam non inconuenienter prædiximus, ſimiliter & eius vſum omnino neceſſarium typo quàm di-ſtincto, ac declaratione manifeſta conſequenter deſcribemus.
[44.] GEMMA FRISIVS.
[45.] Aliquorum fixorum ſide- rum vera in Zodiaco loca, quæ parum aut nihil à Solis orbita recedunt, cum magnitudinibus eorundem, rectificata per Petrum Apianum ad Annum Chriſti. 1525. completum.
[46.] GEMMA FRISIVS.
[47.] DE PARTIB. MENSVRÆ, SEV SPE-ciebus Geometricæ practicæ. CAP. XI.
[48.] DETERRÆ AMBITV. CAP. XII.
[49.] DE DISTANTIIS LOCORVM inueniendis. CAP. XIII.
[50.] ¶ In exemplo facilius forſitan accipies.
[51.] ¶ Quæ longitudine tantùm diſcrepant.
[52.] ¶ Gratia exempli.
[53.] TABVLA NVMERALIS, CONTI-nens gradus longitudinis extra æquinoctia-lem in miliaria conuerſos.
[54.] ¶ Aliter idem reperire via Geometrica, ne omnino Arithmetices Tyro abſterreatur.
[55.] ¶ Qualiter autem itineraria intercapedo duorum oppidorum longitudine & lati. differentium, enucleatius ac verius Arithmetica ſupputatione auſcultanda ſit, impræſentiarum docebimus.
[56.] ¶ Hæ res eget phyſica multiplicatione quæ ſequitur.
[57.] ¶ Nonabſurdum arbitramur hoc in loco practicæ formulam huius exempli ſubijcere.
[58.] ¶ TABVLA DE RATIONIB. SEV PROPOR Æquinoctialem, vel ad quemuis maximum circulum, quæ aliâs tabula
[59.] TIONIB. OMNIVM PARALLELORVM AD conuerſionũ grad. extra æquinoctialẽ in grad. æquinoctialis inſcribitur.
[60.] ¶ Idem aliter per tabulas Sinuum.
< >
page |< < of 140 > >|
62
SECVNDA PARS
principalis huius libri.
DE SVMMA, NECNON PART I-
culari Europæ, Africæ, Aſiæ, &
Americæ deſcriptioue.
DE EVROPA. CAP. I.
EVropa appellata eſt ab Agenoris Phœnicum Re-
1010[Handwritten note 10] gis filia, quæ à Ioue ex Africa rapta in Cretam ab-
ducta fuit, ab occidentis parte Atlantico oceano
terminata.
A Septentrione Britannico & Germa-
nico magno, ab aduerſa parte Mediterraneo pela-
go includitur.
Ab Oriente habet Tanaim, quem
Scithæ Silim vocant:
& Mœotida, quem ijdem Te
meridam, quaſi matrem maris dicunt, &
Pontum. Terra eximiè fer
tilis, naturalem temperiem, cœlumq́;
ſatis clemens habet. Frugum,
vini, &
arborum copia nullis poſthabenda, ſed optimis
40[Figure 40] terris comparanda eſt, adeò amœna, pulcherrimisq́ue vr
bibus, caſtris, vicis, &
pagis exornata. Populorum, gen
tiumq́;
virtute longè Aſia & Africa præſtantior: cæte-
ris tamen terræ partibus minor.
Latitudine nuſquam. 225. miliaria
Germanica excedẽs, niſi vbi circa mediam ſui partem (quo magnis
frontibus tam verſus meridiem ꝗ̃ verſus aquilonẽ in altum procur
rit) duabus alis, quibus draconis ſpeciẽ reddit, maximè extenta eſt.
Longitudine ab amne Tanai ad Gaditanũ fretum, qua lõgiſſimè ſe
expãdit, implet.
750. ferè Germana miliaria. In ea prima ab occidẽte
eſt Hiſpania tripartita (à Gręcis Iberia dicta) draconis caput, quem
ſuprà retulimus, repræſentans:
quæ ab antiquis ſcriptoribus in tres
regiones diuiditur:
In Beticam (modò regnũ Granatæ) Luſitaniam
1111[Handwritten note 11]1212[Handwritten note 12] (quę &
hodie Portugalia appellatur) ac Tarraconenſem. A nuperis
autem Tarraconenſis tractus Hiſpaniæ in quinq;
regna ſubdiuiſus
eſt, ſcilicet in Gallitiæ regnum, Nauarræ, regnum Caſtiliæ, quod Ca
ſtellæ &
Legionis dicitur, regnum Cathaloniæ, & Arragoniæ. Proxi
ma quæ Hiſpanis adiacet Gallia eſt, ſiue Francia, Comata vno no-
1111[Handwritten note 11]1212[Handwritten note 12] mine appellata:
ab Hiſpanis, pyrenæis montibus, ab exortu autem
Rheno fluuio rapidiſſimo à Germanis ſequeſtratur, reliquis verò la
teribus oceano &
pelago abluitur. A Ptol. in partes. 4. diuiditur, in
Aquitaniã, Lugdunenſem, Belgicã, &
Narbonenſem, quæ Gebenna
&
Iura montibus ab reliquis Galliæ partibus excluditur, & ad pela
gus vſq;
promittitur. Rhenũ aũt accolentes ſunt baſſæ & altæ

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index