Apian, Petrus, Cosmographia

List of thumbnails

< >
61
61 (Fo.28.)
62
62
63
63 (Fo.29)
64
64
65
65 (Fo.30)
66
66
67
67 (Fo31.)
68
68
69
69 (Fo.32)
70
70
< >
page |< < of 140 > >|
66SECVNDA PARS COSMO Germanis demergitur. Quamuis in noſtra charta appareat in ori-
ente, oportet enim vt Mappa (quã vocant) incuruetur, donec æqui-
noctioalis (quum terra vnà cum aquis, quãtum ad maximas ſui par
tes, rotunda exiſtat) in circulum perfectum redigatur.
Deinceps ap-
parebit nobis in occidente.
Habet autem America inſulas adiacen-
tes quamplurimas, vt Parianã Inſulam, Iſabellam quæ &
Cuba di-
citur, Spagnollam in qua reperitur lignum Guaiacum, quo vtuntur
noſtrates contra morbum Gallicum.
Accolæ verò Spagnollæ inſu-
læ, loco panis veſcuntur ſerpentibus maximis &
radicibus. Ritus
&
cultus iſtarum circumiacentium Inſularum par eſt Americæ ac-
colarum cultui.
Appendix Gemmæ
Friſij.
QVemadmodum immenſa quodammodo eſt no-
ua hæc Orbis pars, &
paucis hinc annis primùm
explorata, ita quotidie alias atq;
alias ipſius par-
tes in noſtram noticiam deduci mirum non eſt.
Quæ enim Ariſtot. de inſula per Carthaginenſes
reperta inculta deſerta´q;
narrat in libello de Mũ
di miraculis, de hac ne, an de alia intelligi debeat, colligi non poteſt.

(Quod dico ne quis antea inuentã arguat.)
Anno igitur Chriſti. 1530.
Cæſaris Caroli.
V. mandato ac auſpicijs, Americæ pars occidua per-
luſtrata eſt, vbi Regio Peru, omniũ quæ hactenus inuentæ ſunt, cum
auri tum aromatum ditiſſima, inuenta eſt.
Ea ſita eſt in longitud. 290
graduum, ab occaſu verſus ortum facto ordine:
Ab orbe medio verò
diſſidet auſtrũ verſus partibus quaſi.
5. Hanc etiam nouam Caſtiliam
ab inuentoribus nominant.
Hictanta auri atq; argenti vis eſt, vt vaſa
in contemptiſſimũ vſum deſtinata, inde conflent.
Et quod magis mi
reris, in Ciuitate quadam Collao reperta domus eſt, tota auro tecta.

Neq;
verò minus in alijs fœlix eſt regio, frumento enim bis per annũ
gaudet, animalium vario genere dotata, feris ſe tamẽ liberam iactat.

Oues tantæ proceritatis ſunt, vt vice equorum ipſis vtantur, tam´que
fœcundæ, vt fœtus bis per annum edant.
Ciuitates habet legibus atq;
armis munitas, fluminibus, montibus, ac ſyluis mirũ in modum ador
nata eſt, Paradiſum dixeris terreſtrẽ.
Incolæ verò prudentia, morum
comitate, artium variarũ peritia, ac fide probè inſtructi, commercia,
omnem´q probitatem ſatis excolunt.
Niſi quòd Chriſtum ignorent,
qui tamen vt multis iam innotuit, ita cunctis ſpiritu ducente inno-
teſcat optamus &
ſperamus, omni´que induſtria, labore, ac diligentia
conandum eſt.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index